Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
A vasvári káptalan Erzsébet királynénak jelenti, hogy Cysar fia Leoneh, Sorok névéi földterületen, Vas vármegyében, száz hold föld birtokába beiktattatott. 1272 körül, máj. 3. Excellentissime domine sue E(lisabeth) dei gracia regine Ungarie capitulum ecclesie sancti Michaelis de Castroferreo, oraciones in domino debitas ac devotas. Literas vestre excellencie recepimus, in quibus vidimus contineri, quod quandam terram Surk vocatam vestre collacioni pertinentem, Leonch filio Cysar ob merita serviciorum suorum contulissetis, et precipiebatis nobis, quod daremus testimonium nostrum fidedignum, coram quo magister Elek filius Alexii homo vester reambularet ipsam terram et statueret prefato Leonch, contradiccione cuiuslibet non obstante; post hec vero qualitatem quantitatem et utilitatem ac cursus metarum ipsius terre vobis fideliter rescriberemus. Yerum cum vestris jjreceptis et mandatis in omnibus fideliter obedire debeamus, unum ex nobis cum predicto magistro Elek transmisimus ad premissum negocium exequendum, qui .... homo noster ad nos rediens, retulit requisitus, quod dictus homo vester prefatam terram Surk statuisset Leonch memorato; cuius quidem terre cursus metarum progreditur ab oriente, a duabus metis terreis sjünosis, que separant a terra Gregorii, abhinc declinando versus occidentem, venit ad arborem nucis, adhuc ad occidentem venit ad puteum ubi sunt tres arbores nucis, abhinc adhuc currendo ad occidentem pervenit ad duas metas terreas angulares, que separant a terris Stephani filii Balduini et Vyde filii Encee, et post hec saliendo aquam Surk versus aquilonem venit ad duas metas terreas angulares que amplexantur in se dumos salicosas, ibique commetando terre filiorum Vosos, terminatur; quantitas autem ipsius terre cum nemore feneto et terra arabili, prout oculis metiri potuit, centum iugera amplexatur. Dátum in festő Invenvencionis sancte crucis. Kivid: Domine regine pro Leonch.