Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

mine roborando. Dátum per manus magistri Benedicti Orodi­ensis ecclesie prepositi aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini M° CC° LXX° primo, regni autem nostri anno secundo. Sárga selyem zsinóron függő kettős pecsét maradványaival ; ere­detije Babay Jánosnál Babán, Vas vármegyében; Béla ifjab b király leve­lében előforduló disticlion olvasható Cornelius Gallus Elegiarum LiF.~T. 111. Pous, Körös vármegye ispánja előtt Boriin fia András, egy -szerzett birtokát, valamint egy örökölt szöllejét, Tretina fiának a fel­sorolt határjelek között eladja. 1271. Nos Pous comes Crisiensis memorie commendamus signi­íicantes quibus expedit universis, quod constituti coram nobis Andreas íilius Borila ab una parte, et Ivan filius Tretina ab altéra, idem Andreas confessus est viva voce se vendidisse quandam terram suam sitam iuxta terram suam (h)ereditariam, que sibi pro debito Neudalk emcionis^ titulo devenerat, pro duabus marcis iam plene acceptis, eidem Ivano et suis (h)eredibus (h)eredumque successoribus iure perpetuo possidendam, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis sub metis infrascriptis: Cuius terre prima meta incipit ab oriente in fluvio Chugouaznos vocato in arbore ina, et inde vádit directe versus occidentem et pervenit ad arborem gertian, deinde vádit et pervenit ad me­tam terream prope arborem piri, deinde vádit per viam versus aquilonem et pervenit ad metam terream; deinde fiectitur ver­sus orientem et pervenit ad arborem tul cruce signatam, ubi vicinatur terre Andree filii Borila; deinde procedendo vádit et pervenit ad arborem cerasii cruce signatam. et inde transeundo unum fluvium vádit et pervenit ad arborem piri cruce signa­tam, et inde vádit et pervenit ad fluvium Chugouaznos voca­tum, et per eundem fluvium vádit et pervenit ad metam ter­ream eundo versus meridiem; deinde pervenit ad metam in principio nominatam. Addicimus eciam, quod in eodem statu partém unius vinee successam eidem Andree cum terra supra-

Next

/
Thumbnails
Contents