Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Sixtus Salomon et Ihonnes ser­vientes magistri Herrandi dilecti et fidelis nostri, Herk Nedel Endus Both Nicolaus Sank Ladizlaus Gyungur et Laurencius cognati eorumdem de villa Boba, ad nostram accedentes pre­senciain, exhibuerunt nobis privilégium domini Bele illustris regis Hungarie felicis recordacionis karissimi patris nostri, tem­pore dncatus sui super libertate predecessorum suoruui conces­sum, petentes cum instancia, ut idem ratum habere et nostro dignaremur privilegio confirmare, cuius quidem privilegii tenor talis est: In nomine sancte trinitatis et individue unitatis. Bela dei gracia rex illustris A(ndree)regis Hungarie filius, universis pre­sentibus et posteris, presentem paginam inspecturis, salutem in vero salutari.í^uoniam cuncta trahit secum vertitque volu­bile tempus, nec patitur c erta currere queque via, i d­ciPco literarünfnötis volumus iugiter insignire, quod ea que beni­gnitate regali ob meritum alicuius concessa sunt, ne temporum volubilitate vei spacio immutentur. Hinc est, quod universitati presencium et futurorum volumus esse insinuandum, quod nos ex deliberacione nostra et ex voluntate patris nostri A(ndree) incliti regis Hungarie, ob meritum Farkasii, qui circa nostras iussiones in nostro regno et extra regnum ex multis rerum argumentis tidelis extitit probus et devotus, ipsum et patrem suum Halcham nomine, cum fratre nomine Hulda et filios eius­dem Halcha videlicet, Detk, Sank, Sandur, Nedul, aurea et mera condonavimus libertate et eisdem terras suas libere concessi­mus possidere. Huius autem carte adnotacio facta est ab incar­nacione domini M° CC° XX 0 IIII 0 anno, coram nostris princi­pibus, videlicet episcopo S(tephano) Zagrabiensi, Scak comite Budrugiensi, Marti no Ferrei Castri, bano Michaele existente. Dátum per manus Mathie prepositi Zagrabiensis et aule regie cancellarii. Et ut nostre contirmacionis series perdurare valeat in posterum, sigilli nostri munimine fecimus roborare. Nos itaque iustis precibus eorumdem inclinati, id quod in transla­cione ipsorum sic provide gestum est per predictum dominum regem karissimum patrem nostrum, rátiim habentes et acce­ptum, ipsum privilégium patris nostri de verbo ad verbum insertum, presentil>us confirmamus duplicis sigilli nostri muni-

Next

/
Thumbnails
Contents