Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

quadam terra mea nomine Nana existentem, qui habét duos filios, quorum minorem dimitto liberum, eundem Thomam cum filio suo maiore lego eidem comiti Andree, tali condicione, quod ad opus ecclesie fratrum minorum in insula det eorum­dem valorem. Item quendam servum meum nomine Paulum apud sororem meam consortem comitis Andree servientem, lego eidem sorori mee et sicut ei secuncium dominum videbitur faciat pro remedio anime mee. Item Paulum filium Magog servi mei dimitto libertati. Istas ordinaciones antedictas non habens ad­huc heredem, ordinavi coram fratribus minoribus sicut dixi. si autem dominus filium sicut spero dederit, omnes possessiones meas, omnes servos meos et omnes res meas, tam in pecoribus quam in aliis lego filio meo. Item post hec omnia rogo fratres meos carissimos Merk Stephanum et Andreám comites, quod si me decedente consors mea in domo suo manere voluerit, ab omnibus ipsam infestare volentibus protegatis, et si recedere voluerit, honeste sine tribulacione aliqua et molestia conducatis. Ego consors Demetrii adhuc bene sanus (így) et incolumis tale condidi testamentum, quod si ante maritum meum mori me contigerit, dotem meam cum rebus parafernalibus lego marito meo, quod nullus fratrum meorum ipsum de his possit infestare. Item rogo maritum meum, quod funus meum apud ecclesiam sancti Johannis evangeliste fratrum minorum de monte recondere teneatur. In die defunccionis mee pro anima mea eisdem fratribus minoribus lego duas nasvas meas, item unum monile, item cingulum de aurifrigio, tres marcas argenti continentem sine aurifrigio. Item lego cortinam purpuream, item cortinam de bisso, item cortinam sive velum de lineo panno. Item unum purpur aureum, item unum tapete... de duobus ... melius. Hec omnia cum funere meo presentata lego fratribus sicut dixi. Item sorori mee lego vittam de gemmis, item coopertorium capitis aureum, item aurifrigium ad crines crispandum, item populum quod fatyl vocatur de gemmis et auro, hec omnia lego sorori mee. Item obstetricem meam ancil­lam nomine Punchur et Chakan filium eius liberum dimitto, quod nullus eos in servitutem pristinam possit revocare. Item Elizabeth ancillam meam filiam Helene ancille mee dimitto liberam. Item Helenam ancillam meam lego marito meo cum

Next

/
Thumbnails
Contents