Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
filio suo. Katerinam et Mariam taliter, quod usque ad obitum mariti mei sint eidem in ancillas, post obitum vero eius libertati eas dimittere teneatur. Item omnes res meas cum scrinio lego marito meo. Item omnes vestes meas, item lectos meos lego marito meo. Hátlapján pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. lt. dipl. oszt. 30356. Közli: Kovács N. 98. IV. Béla király a Riuche várához tartozott Machich nevű várföldet Velike vize mellett, Perchin comesnek, a Zágráb városához tartozó Grecz nevű hegyen lakó polgárnak adományozza. 1270. Bela dei gracia Hungarie Dalmacie Croacie Bame Servie Gallicie Lodomerie Cumanieque rex, omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod cum comes Perchinus civis Grecensis fidelis noster diversa nobis servicia impenderit, nos qui ex officio suscepti regiminis servicia cunctorum nobis fideliter famulancium metiri debemus, volentes eidem comiti Perchino pro serviciis suis meritoriis nobis diligenter impensis regio occurrere cum favore, quandem terram castri de Riuche, que villicatus Machich nuncupatur, sitam iuxta aquam Welike, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis ab ipso castro exceptam penitus et exemtam, dedimus donavimus et tradidimus ac contulimus ipsi comiti Perchino et per eum heredibus suis heredumque successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, volentes, quod iobagiones eiusdem comitis Perchini, qui super terram predictam congregati fuerint, nullius penitus iudicis iudicio comitis de Riuche, nisi nostro vei bani in persona propria pro tempore constituti subiacere teneantur. Mete autem terre predicte, prout in literis capituli Zagrabiensis vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: prima meta incipit a parte septemtrionale in monte iuxta magnam viam ubi est meta terrea iu vicinitate terre Tiburcii comitis, inde procedens ad partém orientem descendendo parum venit ad arborem iwa di-