Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
Bezter fia Demeternek és nejének végrendelete. 1235—1269. Ego Demetrius íilius Bezter adhuc sanus et incolumis, de bonis et possessionibus meis coram fratribus minoribus tale condidi testamentum, quod ubicunque me mori contigerit, apud ecclesiam sancti Johannis evangeliste fratrum minorum in domo de monte Budensi volo sepeliri, quod et a ministro eorumdem fratrum vivens diligenter procuravi. In die defunccionis mee equum quem tunc meliorem habuero cum sella et freno et armis meis militaribus ad corpus meum pertinentibus cum omnibus utensilibus suis cum funere meo presentatis (lego) eisdem fratribus pro remedio anime mee. Item alia duo arma mea cum omnibus utensilibus suis lego fratribus antedictis. Item alia arma mea militaribus meliora cum omnibus utensilibus suis lego Merkh fratri meo. Item Batk servum meum solum, cuius heredes libertati sunt donati, lego fratri meo predicto. Item omnes possessiones mea s hereditarias tam in terris quam in libertinis lego Merkh fratri meo et filiis eius. Item vineam meam, pro qua fratri meo aliquam meliorem dedi, lego uxori mee pro dote et rebus parafernalibus. Item omnes possessiones meas in rebus mobilibus, in equis videlicet et equaciis. in pecoribus máioribus et minoribus, lego consorti mee tali condicione, quod unum de equis meis domesticis et unum de vestibus det Hemerico filio Mikus et aliis servientibus meis, quibus in salario teneret, solvat consors mea de rebus antedictis. Item quandam terram meam nomine Souskuth, quam pro servicia meo acquisivi, cum utilitatibus et pertinentibus lego ecclesie sancte Marié ad Insulam. Item quandam terram meam iuxta Hitriam Teremech vocatam, quam similiter pro servicio meo J dominus rex Bela dedit cum servo meo Néma vocato et filio, cuius uxor et filie sunt libere, lego Andree comiti vei consorti sue vei filiis, tali condicione, quod si eisdem terra predicta placuerit ad emendum, extunc sorori mee domine Marié vei filiis eius dent duodecim marcas pro mutuo, quod apud eandem mutuavi. Item quendam servum meum Thomam nomine