Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
pitu iudicii quinquaginta marcas solvere teneatur: dicimus eciam, quod ecclesia sancte crucis licet sit fundata in porcione •Jako supradicti, cessit in ius et proprietatem domini B(olandi) bani, nullo iure ipsi Jakow in eadem reservato. Prima vero meta porcionis Jakow filii Bobonyg et terre ecclesie sancti Petri, que non devenit in concambium, exit de flumine Wn a parte aquilonis et venit in arborem sorbelli prope ad locum fori; inde per médium fori Vadychan tendit ad album collem, deinde per viam dicti fori descendit ad partém meridionalem et cadit in quendam rivulum, qui descendit in aquam Stresina, per quam ascendit directe, de qua retro montem sancte crucis iuxta arborem pomi prosilit ad plagam occidentalem, deinde in quendam fontem, de quo ascendendo venit ad arborem nucis ad arborem piri et ad arborem zyl, que ordinatim persistunt, dehinc ascendit in berch ad viam sancte crucis per quam in eodem berch directe procedit versus meridiem in arborem ilicis, abhinc in ipso berch venit in viam de valle Preproyth venientem, per quam viam regreditur versus occidentem, et cadit in rivum Nezula ubi sunt multe arbores cerasii et due vinee, in quo rivo superius ascendendo in magna quantitate exit in caput fontis, de quo in quadam valle ascendit in montem ad partém occidentis, de quo monte per viam descendit in fine ville Treseygh a parte aquillonis et parumper inferius eundo in capite insule Wlkoy iobagionis abbatis de Toplica, cadit in fluvium Wn, per médium cuius descendit directe et venit ad priorem metam; item secunda terra predicti Jakow comitis que iacet inter terras fratrum suorum quas bano dederunt, his metis includitur: prima incipit in capite silve Bychyn vocate, in quadam valle iuxta viam a parte aquillonis ab arbore byk, in qua valle ascendit in montem versus orientem, in quo directe vádit per viam unam, de quo reflectitur ad meridiem, et iuxta vineam Mathie descendendo in salicem cadit in rivum Tuynicha, de quo in magna quantitate descendendo, exit in siccam vallem per quam ascendit ad collem in quo est tilia, dehinc venit in caput Stoyanicha, in aqua eiusdem capitis descendit directe in Zauam, et per Zauam cadit in fluvium Wn in quo descendit in bona quantitate et exit ad partém orientalem in Goztomerpotoka, per quem ascendit et cadit in siccam vallem Zuhodol, per quam ascendit et