Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)

randuin. Quod cum Lenchmaunus filius valcun ciuis de velica duas partes Sculthecie ville nostre vasych appellate a Gerardo antiquo scultheto nostro locatore eiusdem ville et terciam partém a inneni Gerardo filio prefati antiqui Gerardi de beneplacitu omnium nostro­rum ac eciam de consensu vniuersarum filiarum nepotumque et nepcium ipsius antiqui G. pro decem et octo marcis ac vno fertone ad cuius pecunie numerum seu racionem idem Lenchmannus ino­lendinum suum in predicta velica habitum eisdem assignauit per­petuo pro XI marcis, residuam vero partém in parato plenarie si­militer eisdem persoluendo coram nobis emissis. Nos voluntati predicti Lenchmanni et filiorum eius graciose aunuentes priores litteras nostras super facto libertatis prelibate ville vasych ipsi antiquo G. traditas propter aliquos articulos tenori ipsarum inser­tos qui ipsi Lenchmanno et filys suis ac successoribus ipsorum processu temporum honerosi videbantur réuocautes prorsus irri­tando cassavimus. Nichilominus tamen libertates memorate ville nostre et predicti Lenchmanni Scultheti, huic nouo instrumento li­terarum inseruimus sub hac forma. Primo videlicet quod ipsi vil­lám de singulis laneis terre singulos fertones Ponderis seu numeri et monete Scepsiensis pro tempore currentis, nobis quolibet anno in festő Sancti Andree apostoli pro censu soluere teneantur, de quo­quidem censu prenotatus Lenchmannus et sui heredes heredumque successores sextam partém libere perpetuo possidebunt muneraquo­que condigua iam dicti villani tribus vicibus iu anno, videlicet in natiuitate domini, in festő Pasce et in natiuitate beati Johannis Baptiste nobis et nostris successoribus presentabunt. Preterea quan­docunque exercitum Regalem esse contigerit de quolibet laneo vnum pondus dare nobis et nostris successoribus teneantur. Dedimus ita­que ipsi Lenchmanno et suis heredibus heredumque suorum suc­cessoribus duos laneos terre quos emit a quibusdam villanis pro sex marcis et fundum curie pro vna marca libere absque omni censu et taxacionibus perpetuo possidendos, Item molendinum brasyato­rium terciam partém birsagy maiorum Judiciorum scilicet furti ho­micidy effusionis sanguinis latrociuy incendy et falsary monete que nobiscum idem Lenchmannus et sui heredes heredumque ipsius posteritates iudicabunt similiter perpetuo contulimus possidendam. Cetera autem Judicia super pecunia et alys causis minutis ipse Lenchmannus et omnis sua successio libere perpetuo iudicabunt

Next

/
Thumbnails
Contents