Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
byrsagia exinde proueniencia perci piendo. Vulimius eciam quod nullás ciuium dicte ville presumat molendinum et brasyatorium ediflficare in preiudicium eorumdem Lenchmanni et successorum eius aut alias molere uel brasyum facere quam in molendino et brasyatorio prefatorum Sculthetorum. Ciuibus vero seu villanis dicte ville hanc gráciám duximus faciendam quod vuicuique XVIII laneorum terre qui nunc censum solvunt addidimus propter defectum latitudinis XII iugera terre inter fluuium vasych et nigrum riuulum existentis, et vnusquisque dictorum villanorum libere sit thabernator et carnifex, intra metasquoque ipsorum ydem villani et non aly extranei sint liberi piscari et feras a domino Rege non prohibitas venari. Ceteruin (domini) eiusdem possessionis idest aliqui ex nobis mettercium (ígv, az az harmad magukkal) ad dictam villám venire contigerit ipse Sculthetus solus eum semel hospitabit si autem vlterius in ipsa villa moram fecerit uel plures personas secum aduxerit extunc villani eum hospitabunt. Item decimas eorumdem villanorum Plebanus ipsorum iutegre et libere recipiet uigore priuilegiorum nostrorum. Nec pretermittimus quod edificia de eadem villa nemo siue licencia dominorum et Scultheti audeat vendere in aliam villám uel cremare. Insuper volumus quod prelibatus Lenchmannus Sculthetus et omnis posteritas eius ab vniuersis dicacionibus taxacionibus et collectis sit uel siut liber seu libera et immúnis semper et perpetuo. Item quicunque aliquid haberet accionis contra dictum Sculthetum aut successores eiusdem, conueniet ipsum uel ipsos inJudicio coram nobis aut successoribus nostris. Contulimus itaque sepedicto Lenchmanno et suis heredibus heredumque suorum successoribus quinquaginta laneos cum IX. reuoluciouibus plenarie et vnum laneum pro uia peccorum si tantum poteruut de silua nostra extirpare. Si autem prenotatus Lenchmaunus cum suis heredibus memoratam villám nostram meliorare nequirent, ipsum ac heredes ipsius heredumque successores ab orani grauamine quod ob notam huiusmodi negligencie incurrisse viderentur hoc autentico literarum nostrarum a nobis et ab omnibus successoribus nostris exhoneramus. Cuius quidem ville mete hoc ordine distinguntur. Prima meta incipit vbi riws nomiue niger cadit in fluuium vasych et in eodem riuo ascendit sursum per magnum spácium et sub quodam monticulo qui est ex parte sufferiori vie publice exiens versus aquilonem ad duas metas terreas