Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
A vasvári káptalan Iván nádornak 1288-ban kelt és Szenese Vas vármegyei birtoknak Pár is fia: Imre részére történt odaítéléséről szóló oklevelét átírja 1288. Nos Capitulum ecclesie beati Michaelis archangeli de Castro ferreo Notumfacimus tenore presencium vniuersis Quod Magister Emericus filius paridis de Gely ad nostram accedens presenciam pecyt a nobis diligenter, Yt priuilegium Johannis palatini, comitis Suproniensis, super facto possessionis sue Zynsa nuncupate, confectum et emanatum. nostro priuilegio dignaremur confirinare. Nos enim ipsius peticioni legitimé aquiescentes, idem priuilegium de uerbo ad uerbum. rescriptum et nostro priuilegio insertum, dignum duximus confirmare. Cuius tenor talis est. N os Joha n nes pa latin us Comes Supreuiensis memorie eonmendantes, significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem. Quod cum de voluntate omnium nobilium, et aliorum cuiuslibet condicionis hominum, comitatus castri ferrei, feria secunda proxima antefestum beati Johannis baptiste, congregacionem celebraremus generalem iu ipsa congregacione, Magister Emericus, filius paridis obiecit in figura Judicy, contra Comitem Wel Castellanum de saucto vito personaliter astantem coram nobis. Quod idem terram seu possessionem suam Zynsa, iu suum preiudicium occupasset et usque ad bee tempóra detinuisset occupatum exhibens ad confirmandam suam assercionem, litteras priuilegiales Stephani quondam comitis castri ferrei. et aliorum iudicum, inquibus conperimus ipsam terram Zynsa, esse et fuisse suam quibus priuilegys idem comes Wel. non contradixit, acceptans tanquam ueras et honesto modo emanatas. sed quia nobis litteras non suffragabatur (így) de circumstancys et metis eiusdem terre de consensu et assensu ipsorum nobilium, liominem nostrum comitem mathiam, vnacum idoneo testimonio capituli Castriferrei ad reambulandam predictam terram, conuocatis conmetaneis et vicinis, et statuendam magistro Emerico, si non fieret contradictum duxeramus transmittendum qui redeuntes ad ipsum capitulum, sicut iu litteris eiusdem capituli, per ipsum ma-