Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)

gistrum Emericnra, nobis exhibitis uidimus recitarunt. Quod pre­dictam terram conuocatis conmetaneis et vicinis, presente ipso co­mite Wel reambulatam, statuissent nullo contradictore existente, magistro Emerico prescrípto per ueteres metas, Juxta easdem nouas erigendo quarum metarum cursus sic incipiunt quod prima meta incipit iuxta Heren hereditariam possessionem eiusdem magistri Emerici ubi sunt due mete terree aquibus ibit directe ad occidentem super unum monticulum, ubi sunt tres mete, separantes ipsam ter­ram, a cometanevtate, terre villarum sye et vndod uocatarum, de quo descendit in vallem inqua sunt tres mete, de quibus ibit ad uerticem cuiusdam montis, et sunt tres mete inquarum una est po­mus que separant ipsam terram. a terris comitis petri dicti Cympa. et ville dorzomoth nuncupate, de quibus tendit ad aquillouem et currendo per magnum spácium, peruenit, ad tres metas terreas qui distingunt ipsam terram a terris comitis Wel aquibus eundo adhuc ad occidentem, intrat virgultum in cuius introitu sunt tres mete terre, de quibus currendo per ueterem viam peruenit ad viam pub­licam, per quam"itur ad castrum Rohonch, iuxta quam sunt tres mete illicibus cumulate per quam viam girat ad orientem. Et eundo longo tramite peruenit ad fossatum ubi sunt due mete terree, de quo fossato eundo peruenit, ad commetaneytatem, ville Geueh. ubi sunt due mete, eundo parumper, sunt iterum due inete de quibus venit ad commetaneytatem terre Endereeli ubi sunt due mete, di­stingentes ipsam terram a terris Enderech, et sic currendo peruenit ad priores metas ibique terminatur. Verura quia iuxta opcionem eo­rundem Nobilium cuilibet querelanti, decisionem facere teneamur, predicta priuilegia, stephani comitis, et aliorum Judicum ac cur­sus metarum, de uerbo ad uerbum, perlegy fecimus, quiquidem nobiles, et nos ipsa priuilegia, uera euidencia, et iustomodo ema­nata, fore considerantes predictam terram cum omnibus suis vti­litatibus, et pertinencys vniuersis sub evsdeni terminis et metis, ipsam concludentibus, ab ipso Comite AVel aufferendo reliquimus, et permisimus, prefato magistro Einirico et suis heredibus, Jure ])erpetuo paeifice et quiete inreuocabiliter possidendam. In cuius rei memóriám, perpetuamque, firmitatem, presentes concessimus, litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum in S a a r v a r iu octauis beati Johannis baptiste. Anno ab incarnacione domini Millesimo. ducentesimo, octoagesimo octauo. Anno eodem, coufir-

Next

/
Thumbnails
Contents