Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)
Thomam comitem, et petrum fratres Fila prepositi super prediis, Ruch, Donath Drauch et Cudraeu ubi est ecclesia saucti Martini, in nostram presenciam euoeasset tandem partibus comparentibus coram nobis, Idem Echuruh proposuit. quod prefata predia ad ipsum iure hereditario pertinebant que ipse et sui progemtores ante adventum taítharorum pacifíce possederant et quiete, Matre ipsius E. in prediis Ruch, Donath et Drauch Nicolao vero filio Agnus fratre eius in Cudmen, tunc temporis demorante. Sed tempore insultus Tartharorura cum esset persecucio generális, ab ipsis prediis aufugissent, et post reuersionem suam, dicta predia Ruch, Donath. Drauch et Cudmen inuenerunt per fylam prepositum occupata, nec admisit eos, armata manu possessionum ipsarum aditum prohibendo. Ex aduerso Thomas comes et Petrus fráter eius premissa inficiebantur omnino. dicentes, quod predia supradicta per donacionem Colomani Iiegis et ducis Illustris fratris nostri karissimi. clare memorie quam IdemFyla preposito fecerat. ab eo tempore semper possedissent in pace, quo nos fuimus, diademate regio coronatj, que predia inter duo fiumiua Ilsua nomine jacencia, Idem Rex C. halmit per concambium terre pecur, ab Abraam filio Marcelli sicut in eiusdem Regis et ducis priuilegio continetur, dixerunt eciam iidem Thomas et petrus. quod super duobus prediis, Drauch scilicet et Cudmen fuerat iudicatum contra Nicolaum filium Agnus fratrem ipsius Echuruh per Andreám filium Serefyl iudicem curie nostre, coram quo dictus Nicolaus Fylam prepositum in iudicium euocarat. dicens, quod idem prepositus, nullo iure sed sola uiolencia ipsa duo predia possidebat, preposito respondeute predicto, quod ea nec emerat, nec per uiolenciam detinebat sed per donacionem Regis et ducis habuerat Colomani, confectum super hoc ipsius, Regis priuilegium, et Ladizlaum de Tylou pristaldum ipsius cause, qui ipsum prepositum in predia introduxerat memorata, coram dicto Andrea iudice exhibendo Qui perspecto huius documento sentencialiter decreuit ut dicta predia, Drauch et Cudmen in ipsius prepositi disposicione plenaria remanerent. sicut in scripto dicti Judicis curie super hoc confecto et nobis exhibito uidimus contineri contra quod ab ipso Echuruh nichil penitus est obiectum. Nos uero pensantes quod idem Echuruh rem iudicatam quantum in ipso erat deduxit in scrupulum recidiue quescionis, in iudicio eum regio