Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)
duximus comderapnandum. decernentes ipsa duo predia Drauch videlicet et Cudmen, ab ipsius heredum ve suorum impeticione penitus absoluta et in predictorum Thome comitis et petri fratrum Fyla prepositi iurisdiccione plenaria remanere. Sicut per Andreám comitem Judicem Curie nostre antea fuerat iudicatum. Post hec a parte Echuruh, quantum ad alia duo predia. scilicet Ruch et Donath est obiectum quod suspectum habebat instrumentum regis prefati cum Fyla prepositus cui donacio dictorum prediorum quatuor facta fűit, eiusdem ducis et regis, cancellarius extitisset. Nos uero ad omnem dubitacionis scrupulum remouendum quod uerum et non fraudulenter optentum ipsum fuerit priuilegium decem hominum nobilium, cum duodecima lyanu eorundem Thome comitis et petri prestari fecimus sacramentum. Nomina autem iuratorum decem hominum sunt hec. Abraam comes, Bartholomeus filius Thome. Jowachun comes. Jowanka filius Abraam. petrus filius dyonisii. Marchat comes et Compolth de genere Aba. Item pedur. Marcus filius Luce. Jowan filius Iruslou hii omnes ad confirmacionem priuilegii dicti Regis et ducis prestiterunt ex nostra sentencia iuramentum. Premissis igitur omnibus sic peractis, quia iudex, de qua recoguoscit de eadem pronunciare debet prefato Echuruh et heredibus suis super petitis omnibus perpetuum silencium duximus imponendum. predia ipsa que in iudicium sunt deducta, cum pertinenciis omnibus dicto Thome et petro, fratribus Fyla prepositi sepedicti, et per ipsos heredibus suis heredum ve successoribus, propter priuilegium Regis et ducis Colomani, et Juramentum duodecim hominum nobilium adiudicare curantes. Vt igitur premissa omnia que per nostram senteuciam sunt decreta, robur optineant firmitatis, presentes litteras concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno ab incarnacione domini Millesimo CC°.-quinquagesimo secundo. quarto Idus nouembris. Regni autem nostri, decimo octauo. Alól, belől az okmány szélén : Quia vero Sigillum autenticum propter absenciam vicecancellarii nostri penes nos non habuimus, interim clipeo Sigilli nostri presentes fecimus sigillari. Veres és zöld-szinü selyem zsinóron függő, csak egyoldalú és ezen kettős keresztet előtüntető pecséttel: eredetije a m. k. kamarai ltban 1501. 20. sz. a. alatt. Nagy I.