Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
A kalocsai káptalan előtt a Miskey családbeliek, Dusnok és Várad soltszéki helységek egyharmad része iránt, a többi közbirtokosokkal egyezségre lépnek. 1502. decz. 6. Nos Capitulum Ecclesie Colocensis Memorie commendamus Tenore presencium significantes, Quibus expedit vniuersis, Quod Nobiles Nicolaus literátus Zalonkemeny de Myske, Cum procuratorys Literis nostris, pro Nobili domina Anna vocata consorte sua, filia videlicet condam Ladislai de eadem Myske: Necnon discretus Benedictus presbiter, et Martinus, fily condam dominici porkoláb de dicta Myske, ydem Nicolaus literátus, ac Martinus onera et quelibet grauamina, omnium filiorum et filiarum suorum, atque eciam alterius Nicolai literati, fily Annotati condam Ladislai de Myske, in infrascriptis, ad se ipsos assummentes, ab vna, Item Georgius Borza de Chorna ac Johannes et Martinus Literati fily eiusdem Georgy Borza, ydem Georgius ac Johannes Borza, modo simili onera et cuncta grauamina, omnium filiorum et filiarum suorum, presencium scilicet et futurorum, Nec non Melchior de Halom, Qui consimiliter onera et grauamina quelibet Balthasaris, ac Michaelis Weres de eadem Halom, fratrum scilicet suorum, atque eciam aliorum omnium filiorum et filiarum suorum, Item petrus tilius carnalis Annotati Michaelis Weres, Item Johannes patha de Marthonhaza, similiter onera et queuis grauamina, Benedicti et Blasy filiorum suorum, Nec non petrus et Michael similiter patha dicti de Dwsnok consimili modo onera et quelibet grauamina omnium filiorum et filiarum suorum, presencium et futurorum, ad infrascripta omnia firmiter obseruanda ad se ipsos seorsim assummentes, ab alia partibus, Coram nobis personaliter Constituti per easdem ambas partes sponte et animo beniuolo extitit confessum ( ) Pariter et relatum In huncmodum, quod quamuis alias partes inter easdem, Racione et pretextu directe Tercie partis Totalium possessionum Dwsnok predicte, ac Warad vocatarum In Comitatu Albensi sedis Solth existencium, habitarum, que qui-