Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
dem possessiones Dwsnok et Warad, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencys quibuslibet condam Rorandj prefuissent, ac eiusdem Tercie partis, occasione, nonnulle lites differencie sew controuersionis materie orte et suscitate, ac tandem vsque modo coram diuersis Judicibus, ac eciam arbitris electis, diucius protracte fuissent et extitissent, Tamen ipse partes de ordinatiua et amicabili composicione nonnullorum proborum hominum et Nobilium virorum pacem et concordiam parcium earundem amancium Sopitis prius huiusmodi causis et litibus ad talem pacis et concordie vnionem perpetuo duraturam deuenissent, ymmo deuenerunt eciam nostri in presencia, Quod prelibati Georgius Borza, ac aly prenominati, sibi in presentj negocio adherentes et consocy litis, Tam ex ordinatiua composicione, atque arbitratiua adiudicacione, nonnullorum proborum hominum, parcium ipsarum electorum, quam eciam ex Juribus et literalibus Instrumentis prefatorum domine Anne consortis, annotate Nicolai Literati Zalonkemeny, ac Benedicti presbiteri, et Martini porkoláb, ac alterius Nicolai Literati de dicta Myske, superinde habitis, cognosce.ntes, ad presc riptam Terciam partém dictarum Totalium possessionum, prememorati condam Rorandj, Dwsnok et Warad vocatarum, Ius habere efficacissimum et eandem, eosdem hereditario et Successorio Jure legittime concernere, Ideo ydem Georgius Borza, Johannes ac Martinus fily eiusdem Melchior de Halom, ac petrus filius Michaelis Weres, nec non Johannes patha, ac petrus et Michael similiter patha de dwsnok predicta, oneribus quorum supra ad se leuatis, eandem directam et equalem Terciam partém, prescriptarum Totalium porcionum Dwsnok et Warad vocatarum, que possessiones ut prefertur prelibatj condam Rorandj prefuisset, Simulcum cunctis eiusdem Tercie partis vtilitatibus, et pertinencys quibuslibet, videlicet Terris arabilibus cultis et incultis agris pratis fenetis arundinetis, campis pascuis siluis nemoribus virgultis, aquis fluuj's danuby et Wayas, piscinis, piscaturis stagnis, lacunys et earum locis aquarum decursibus, ac Molendinorum locis, ac generaliter quarumlibet vtilitatum suarum integritatibus, quouis nominis vocabulo vocitatis, ad eandem terciam partém de Jure spectantibus, et pertinere debentibus, annotatis domine Anne consorti Memo-