Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
A kalocsai káptalan előtt Benedek fejérvári főispán bizonyos Péter nevü szolgáját utódjaival együtt a királyi hadakozók sorába veteti fel. 1292. f\ U \J Capitulum Colocensis ecclesie, vniuersí (igy) xpi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem ineo, qui est uera Salus Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire. quud accedens adnostram presenciam Benedictus filius Lazari comes Albensis, quendam Seruum suum nomine petrum filium Cece ancille sue pro fidelibus et meritorys seruicys suis, que ipsa Cece domine matrí ipsius Benedicti comitis, et demum idom Petrus ipsi comiti Benedicto et filys eius exhibuerunt indefesse, ad peticionem dicte domine matris sue, maximé tamen sciens ipsum Petrum ex relacione eiusdem domine, cum inextremis laboraret, de Corrardo, suo proximo inlinea generacionis, dum idem Corrardus comiti Lazaro seruiret, procreatum necnon obremedium anime sue, expermissione et voluntate Micaelis ac aliorum filiorum suorum pro quibus idem comes Benedictus conparuit et assumpsit, innumerum et incetum libertinorum suorum, ita, ut secum et filíís suis predictis exercituare inexercitu Regali et non inalio, una cum filys suis filiorurnque successoribus teneatur,( perpetuo et inreuocabiliter duxit transferendos. volens ut fily eiusdem Petri u(xores in le)gitimum contraherent, matrimonium, ac posteri eorundem apud quemcunque uellent si ipse comes Benedictus uel fiiy sui labori et seruicio eorum nollent respondere, possent deseruíre. Legitimati autem si qui ex ipsis fierent, seruicium inpenderent supradictum qui sí eciam paupertate prepediti exercituare non possent, dominis eorum unciám dare pro expensa tenerentur. Statuít eciam, quod tam piam et salubrem ordinacionem fily sui inuiolabiliter obseruarent. qui si ductu ausu temerario, in eius anime grauamen retractare niterentur, onmipotentis dei et ipsius malediccionis Hazai Okmánytár. IV. köt. '>