Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

incurrerent ulcionem. factum eorundem nichilominus rectori­bus ecclesiarum, quibus cura in est animarum, tamquam pys orfanorum et oppressorum tutoribus, ad prosequendum dum presentes ad eorum conspectum in necessitate per supradictos offerentur, committendo Adiecit eciam quod si dicti fily sui uel eorum successores, timore dei postposito et predicta pre­cepta contempnendo, ipsos ultra statutum Seruicium uoluerint aggrauare, ita ut eorum in temperatam maliciam ydem ulte­rius nequeant tollerare, tunc Singuli datis singulis marcis, ut mos est libertinorum, se possint liberare. et apud dictos do­minos suos, uel apud alios si uoluerint libere et sine ullo in­pedimento commorari. Incuius rey memóriám et perpetuam firmitatem ad instanciam et peticionem eiusdem comitis Bene­dicti ipsi Petro et suis posteris presentes dedimus litteras au­tentici Sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno domini M n. CC°. nonagesimo secundo. Nicolao preposito Stephano le­ctore. Lazaro cantore. Thoma archidiacono Colocensi, Symone Budruguiensi Johanne custode. Sudano decano, ceterisque fra­tribus in ecclesia dei fideliter famulantibus et deuote. Eredeti, ép hártyán a veszprémi káptalan országos ltára A. fiókjában őriztetik. A pecsét selyemről függött, de mely szinét veszté. Véghely D. 60. III. Endre király, Andronik veszprémi prépost kértére átírja, Ersebet királynőnek Bérén birtokról szóló két okmányát. 1292. apr. 2. Andreas dei gracia Hungarie, Dalmacíe, Crowacíe. Kame. Seruíe. Gallícíe. Lodomeríe. Cumanie. Bulgarieque Rex. Omnibus xpi fidelibus, tam presentibus quam futuris, presentes litteras ínspecturis, salutem inlargítore salutis. Ad uniuersorum noti­ciam tenore presencium uolumus peruenire. Quod díscretus uír, magister Andronicus prepositus Wesprimiensis, aule do­mine Regine consortís nostre Karissime vícecancellarius, suo, et eiusdem Wesprimiensis ecclesie Capituli nomine, ad no-

Next

/
Thumbnails
Contents