Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

gu, benne Jézust tartó sz. Mária, a másik tojásdad alakú, de szinte ez alakkal. Véghely D. 75. Karácson mester győri prépost, a veszprémi püspök, káp­talan és az esztergomi sz. István keresztesek közt fenforgó ügy­ben intézkedik. Győr, 1303. mart. 8. Nos magister Karachinus Jauriensis prepositus in causa quam Wenerabilis páter Benedictus dei gracia Wesprimiensis episcopus, et magister Stephanus prepositus, ac Capitulum eius­dem ecclesie mouent super quibusdam decímís, ecclesys, red­ditibus, prouentibus, terris, possessionibus, et rebus alys, con­tra religiosos viros, fratrem Nycolaum magistrum videlicet et Conuentum Cruciferorum domus hospitalis sancti Regis Ste­phani de Strigonío, iudex a summo pontifice delegátus, signi­ficamus omnibus quibus expedit presencium per tenorem. quod cum idem magister. N. et Conuentus eiusdem domus in quin­dena díeí Cynerum Jauriny coram nobis conparere debuíssent in causa eadem processuri et quandam pecuníe summám sol­uere parti aduerse, prout hec in nostris prioribus litteris ex inde emanatís pleníus et expressius continentur, ipso termino adueniente, idem magister Nycolaus et fratres eius, non uene­runt nec aliquem miserunt. qui eorum huiusmodi absenciam defenderet aut quitquam pro ipsis allegaret per discretum ui­rum magistrum Petrum eiusdem Wesprimiensis ecclesie Can­torem, pro domino episcopo et ecclesia Wesprimiensi cum suf­ficienti mandato et litteris causam eandem instruentibus con­parentem, coram nobis in ipso termino usque ad noctis tene­bras expectati. Nos igitur vnacum fratribus nostris seníoribus de Capitulo Jauriensi consideratis hys que in habendo pro­cessu in quescione eadem neglecta fuerunt contumaciter usque­modo et omissa, et specialiter, quod idem magister Nycolaus et fratres sui cruciferi, Judices pro se contra memoratum epi­scopum et Capitulum eius in causa eadem a Sede apostolica impetratos, ad examínanda rescripta apostolica pro parte vtra­que habita, et ad discuciendum, vtrum ad eos, an ad nos iu-

Next

/
Thumbnails
Contents