Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

risdicio huiusmodi pertineat, ducere ad locum et terminum de­putatos minimé curauerunt. et quod discretis viris magistris Gregorio Budensi preposito, et Mathya lectore dymisiensi, qui­bus huiusmodi íudices ipsorum Cruciferorum quantum ad il­lum terminum totaliter commiserant reices suas per eorum spe­ciales litteras, quas nos legimus et fide examinauimus oculata, recusatis ut suspectis, per excepcionem et probacionem legi­time subsecutam, eo quod ecclesia Wesprimiensis contra Bu­densem et Dymisiensem ecclesias consimilem habét quescio­nem inchoatam et adhuc dependentem, aly in locum illorum subrogati non fuerunt. pro ut hec in prioribus nostris litteris per ordinem continetur. et maximé quod ad presentem termi­num eorum quindenam videlicet diei Cynerum non uenerunt ut est dictum. Nos tantam ipsorum contumaciam non ualentes sicut nec debuímus cum iníuria partis alterius sine pena de­bita pertransire, nam nullius momenti uideretur esse delegata iurisdicio si cohercionem aliquam non haberet, predictum epi­scopum wesprimiensem prepositum et Capitulum eius ad ali­quam illarum possessionum siue rerum super quibus quescio mouetur in ter partes censuimus causa rei seruande canonice inducendum sed quod lite non dum inter partes contestata, non constabat nobis ueraciter de qualitate et condicione pos­sessionum et rerum predictarum, introduccionem huiusmodi suspendimus, donec idem dominus episcopus Wesprimiensis de Curia Romana apud quam nunc ágit uitci comite reuertetur. quo redeunte moderabimur terminum ad illám introduccionem faciendam, Presentes autem litteras nostras, nostro, et discreti viri magistri Fabiany Cantoris Jauriensis ad vberiorem cau­telam sigillis dediinus consignatas. Dátum Jauriny tercio (die termini pren)otati. Anno domini M* trecentesimo tercio. Eredetie hártyán, a veszprémi káptalan házi ltárában Capsula III. ,,Buda" csomagban őriztetik. A pecsét hiányzik. Véghely D. 16. A győri káptalan előtt Búzád nemzetségbőli Chak bán fiai, Kádár nevü birtokukat Vönöczki Jakab fiainak elzálogosítják. 1303. jun. 29.

Next

/
Thumbnails
Contents