Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

qui adherant rescripta apostolica a partibus inpetrata, de earum consensu et uoluntate communí, examinantes diligenter, quia ipsum rescriptum apostolicum ad predictos varadiensem Epi­scopum, et discretos viros, Strigoniensis et Boznensis eccle­siarum prepositos inpetratum inter cetera continebat, quod pars aduersa videlicet Episcopus, et Capitulum Wesprimienses, ap­pellacionem eorum, non fuerint cum potuerint prosecuti; cum tamen prosecuti fuissent, prout ex rescripto apostolico, ad nos ínpetrato, et ex alia litera, reuerendi viri magistri vgulinus Capellani domini pape auditorís contradictarum Curie Romane, plene collígitur, et constitit euidenter. Et quia easdem litteras contradictarum auditorís pars aduersa dicebat non ualere, et ad probandum premissa non ualere procuratores ecclesie wes­primiensis super huiusmodi efícacione partis, venerabilem pa­trem Fratrem. N. Ostiensem, et velletrensem Episcopum apo­stolice sedis legatum sub certa pena peccuniaría consulere uo­luerunt, utrum eadem littera, ad hoc probandum ualida aut inualida haberetur, Hoc pars aduersa omnino refutauit vnde (nos) ex huiusmodi certis et racionabilibus causis motí, ipsam Jurisdicionem, quantum ad cognicionem premisse appellacio­nis et cause perconsequens principális, penes nos inuenimus et interloquendo pronunciauimus remansisse. Quare partibus quin­denas díei Cinerum, pro termino ex officio nostro assignaui­mus Jauríní ad procedendum ín negocío ín nostri presencia iterato conparendi. Et nichilominus prenominatos magistrum et Cruciferos, pro eo quia prefatos Episcopum prepositum et Capitulum wesprimiense in pluribus terminis fatigarunt, labo­ribus superuacuis et expensis, ad quatuor marcarum expensas usualis monete, cum partis aduerse íuramento declaratas, et soluendas ín predictis quindenis diei Cinerum condempnaui­mus iusticía exigente (In cuius rei) vberiorem cautelam no­strum et predictorum assessorum nostrorum sigilla apponi fe­cimus et appendi. Dátum Bude tercío die (festi) beate Kethe­rine (igy)- Anno domini Millesimo CCC° Secundo. Eredetie ép, de foltos hártyán, a veszprémi káptalan h. ltárában Ca­pSula III. „Buda" csomagban őriztetik. A 3 pecsét közül kettő még hártya­szalagon rajta függ az okmányon, Karachin préposté régi 2 garas nagysá-

Next

/
Thumbnails
Contents