Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

Nos Ludouicus Dei gracia Rex Hungarie et Bo­hemie etc. Memorie commendamus tenore presencium signifi­cantes quibus expedit vniuersis: Quod fidelis noster venera­bilis et magnificus Mathias de Barach prior aurane: exhibuit nobis et presentauit quasdam litteras Serenissimi principis con­dam domini Mathíe regis felicís recordacionis precessoris no­stri in pargameno sub sigillo eiusdem patenter confectas: ac eius propria manu subscriptas: quibus mediantibus sua maiestas: cum ex itinere wienensi: ad ecclesiam sancti Joannis Baptiste Jauríni fundatam: pene et culpe absoluende gracia indienatíuitatiseius­dem sancti: quo die huiusmodi pene et culpe ab­solucio a plurimis Romane ecclesie pontificibus omnibuscontritis et confessis prefatam ecclesiam uisitantibus: concessa dínoscitur: ex deuocione diuertisset: quasdam tres sessiones ad predictam ecclesiam pertínentes et eidem contíguas: ab omni dica et contribucione quacumque exemisse: omneque regium sub­sidíum et pecuníain exercítualem: aut alíam quatncunque con­tribucionem per reges hungarie uel regnicolas institutam siue instituendam et regibus hungarie uel alys quibuscumque : de iobagionibus in quadam possessione prefate ecclesie sancti Jo­annis cony uocata: in comitatu Jauriensi existente et ha­bita: prouenire debentes ad necessitates prefate ecclesie depu­tasse dinoscebatur. Ita ut singulis septimanis pro salute omnium regum hungarie tam preteritorum quam presencium et futu­rorum vna missa in eadem ecclesia celebrari debeat: Tenoris infrascripti. Supplicans maiestati nostre idem Mathias prior aurane humiliter ut easdem litteras et omnia in eisdem con­tenta ratas gratas et accepta habentes: literisque nostris pri­uilegialibus de uerbo ad uerbum inseri et inscribi faciendo pro dicta ecclesia Sancti Joannis sub suo prioratu existente et preceptoribus ipsius ecclesie pro tempore constítutis inno­uari perpetuo valituras confirmare dignaremur: Quarum qui­dem litterarum tenor talis est. Nos Mathias etc. (lásd gróf Teleky József: Hunyadiak kora XII. kötet, 312. és 313. 1.) Nos itaque premissa supplicacione dicti Mathie prioris. ma­iestati nostre modo quo supra porrecta regia benignítate ex-

Next

/
Thumbnails
Contents