Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

apostolicam tunc uacantia et in antea uacatura collacioni et disposicioni nostre reseruauinms decernentes extunc irritum et inane si secus super hys a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter eontingeret attemptari Cum itaque post­modum Custodia ecclesie Jauriensis per liberam resigna­tionem dilecti fily Philippi de Bodrogh nuper ipsius ecclesie Custodis de illa quam tunc obtinebat in manibus nostris sponte factam et per nos admissam apud sedem eandem ua­cauerit et uacet ad presens nullusque de illa preter nos hac uice disponere potuerit sine possit reseruatione et de­cretis obsistentibus supradictis. Nos uolentes tibi qui etiam continuus commensalis noster existis premissorum obsequio­ruin et meritorum tuorum intuitu gratiam facere specialem teque a quibusuis excommunicationis suspensionis et interdi­cti alysque ecclesiasticis sententys censuris et penis a iure uel ab homine quauis occasiorie uel causa latis si quibus quo­modolibet innodatus existis ad effectum presentium duntaxat consequendum harum serie absoluentes et absolutum fore cen­sentes necnon omnia et singula beneticia ecclesiastica cum cura et sine cura que etiam et quibusuis dispensationibus apostolicis ob­tines et expectas ac in quibus et ad que ius tibi quomodo­libet competit quocunque quotcunque et qualiacunque sint eo­rumque fructuum reddituum et prouentuum ueros annuos ua­lores ac huiusmodi dispensationum tenores presentibus pro expressis habeutes Custodiam predictam que inibi dignitas non tamen maior post pontificalem existit et cuius fructus reddi­tus et prouentus viginti Ducatorum auri de Camera secunduui communem estimationem ualorcm annuum ut asseris non ex­cedunt siue premisso siue alio quouismodo aut ex alterius cu­iuscunque persona seu per similem dicti Philippi uel alicuius alterius resignationem de illa in Romana Curia uel extra eam etiam coram Notario publico et testibus sponte factam aut assecutionein alterius beneficy ccclcsiastici quauis auctoritate collati uacet, etiam si tanto tempore uacauerit quod eius col­lacio iuxta Lateranensis statuta Concily ad sedem predictam legitime deuoluta ipsaque Custodia dispositioni apostolice spe­cialiter uel alias etiam ex eo quod dictus Philippus illám ob­tinens Capellanus noster existit generaliter reseruata et ad illan»

Next

/
Thumbnails
Contents