Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
consueuerit quis per electionem assurai eique cura immineat animarum super ea quoque inter aliquos lis cuius statum presentibus haberi uolumus pro expresso pendeat indecisa dummodo eius dispositio ad nos hac uice pertineat cum omnibus iuribus et pertinentys suis apostolica tibi auctoritate conferitnus et de illa etiam prouidemus Decernentes prout est irritum et inane si secus super hys a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter attemptatum forsan est hactenus uel imposteruin contigerit attemptari. Non obstantibus felicis recordationis Bonifacy pape VIII predecessoris nostri et alys apostolicis Constitutionibus necnon dicte ecclesie iuramento confirmatione apostolica uel quauis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus contrarys quibuscunque Aut si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de dignitatibus ipsius ecclesie speciales uel alys beneticys ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis uel Legatorum eius litteras impetrarint etiam si per eas ad inhibitionem reseruationem et decretum uel alias quomodolibet sit processum quibus omnibus te in assecutione dicte Custodie uolumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem dignitatum uel beneticiorum aliorum preiudicium generari Seu si venerabili fratri nostro Episcopo et dilectis íilys Capitulo Jauriensi uel quibusuis alys communiter uel diuisim a dicta sit sede indultum quod ad receptionem uel prouisionem alicuius minimé teneantur et ad id compelli non possint quodque de dignitatibus dicte ecclesie uel alys beneticys ecclesiasticis ad eorum collationem prouisionem presentationem electionem seu quamuis aliam dispositionem coniunctim uel separatim spectantibus nulli ualeat prouideri per litteras apostolicas non facientes plenain et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generáli uel speciali cuiuscunque tenoris existat per quam presentibus non expressam uel totaliicr non insertum cffectus huiusmodi gratie impediriualeat quomodolibet uel difFerri et de qua cuiusqüe toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio speciális. Seu si presens non fueris ad prestandum de obseruandis statutis et consuetudinibus dicte ecclesie solitum iuramentum dummodo in absentia tua per procuratorem idoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesseris corporaliter illud prestes Nulli ergo omnino