Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
neis eiusdem inibi legitime conuocatis et presentibus accedendo introducat memoratum Thomam in dominium prescripti molendini et suarum pertinenciarum statuatque ipsum eidem premisso titulo inpignoraticio possidendum si non fuerit contradictum contradictores vero si qui fuerint Citet eos contra prelibatum Thomam in nostram presenciam ad terminum competentem Et posthec seriem huiusmodi introduccionis aut nomina contradictorum et Citatorum si qui fuerint cum termino assignato nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude die dominico proximo post festum beatorum petri et pauli apostolorum Anno domini M°. CCC m 0 lxxx m o quarto. A vasvári káptalan eredeti jelentéséből, mely a Hazai okmánytár III. kötetében lesz közölve. R á t h K. 106. I. Mária királynő, Miklós magvaszakadta folytán a koronára szállott Megyes helységet Soprony városának adományozza. Buda, 1385. oct. 15. Nos Maria dei gracia Regina Hungarie Dalmacie Croacie etc. Memorie commendamus significantes, quibus incumbit per presentes, quod viri providi, Johannes dictus Smukenphenig Judex et Petrus filius hilkus Juratus, fideles Cives nostri de Sopronio, suis ac universorum aliorum et singulorum Civium et hospitum nostrorum de eadem Sopronio in personis in nostram et Serenissimi principis, domine Elisabeth premissa dei gracia Regine Hungarie, Dalmacie etc. genitricis nostre percare venientes in presenciam, eorum fidelibus servicys olym sanctissimis regibus Hungarie, et demum in successivis temporibus excelso principi, domino Ludovico regi Hungarie patri nostro cuius memória in benediccione est, tandemque nobis cum omni íidelitatis studio per eos et eorum predecessores exhibitis, in reminiscenciam nostre celsitudinis subiective reductis, et declaratis quandam possessionem, condam Nicolai fily Nicolai fily Herthlin hominis ut fertur absque heredum solacio utriusque sexus, ab hac luce decessi Medyes appellatam, in Comitatu Soproniensi, prope quandam