Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
magnam aquam Fertew nuncupatam adiacentem, a nobis perpetuo, ipsis et eorum heredibus, dari et conferri postularunt. — Nos igitur attendentes et in acie nostre mentis revolventes ut crescentibus serviciorum meritis, sequi debeant, grata premia meritorum, volentes nihilominus officio nostri Regy regiminis incumbente, ut ipsi fideles Cives nostri Sopronienses. sicut in numero, sic non minus fidelitate augeantur potissime hoc considerando, quanta inviolabili íidelitatis constancia ydem semper sacro nostro Dyademati, iuxta quidditates eorum facultatis, fuisse et nunc existere fore perhibentur, pretextu quorum licet ipsi a nobis multo plura antidotum premia mereantur, ut tamen hac vice aliquantisper eorum voto, responderc videainur, supplicacionibus dictorum Johannis et Petri nominibus quibus supra, nostre per eos porreetis Maiestati graciose exauditis iam annotatam possessionem Medyes vocatam, racione previa, approbatissima et consvetudinaria lege regni nostri requirente, manibus nostris rcgys devolutam nostreque regie collacioni, omni Jure pertincntem cum omnibus eiusdem utilitatum integritatibus, Montibus, et moncium Juribus et generaliter cunctis eiusdem utilitatibus ac pertinencys universis, sub eisdem veris et antiquis metis, quibus eadem possessio ab olym per suos possessores usa fűit et possessa, de consensu et beneplacita voluntate ipsius precare genitricis nostre prelatorumque et Baronum nostrorum consilio prematuro nove nostre donacionis titulo et eo omni Jure, quo eadem nostre regie pertinet collacioni prenominatis civibus nostris Soproniensibus et per ipsos eorum heredibus, ac posteritatibus universis perpetuo et irrevocabiliter absque alicni Juris preiudicio dedimus donavimus et contulimus ymo damus donamus et conferimus possidendam tencndam et habendam, harum nostrarum testimonio literarum, quas in nostri privilegy formám, redigi faciemus, dum eedem nobis in specie fuerint reportate. Dátum Bude die dominico proximo, ante festum beati Galli confessoris. Anno domini Millesimo CCC° octuagesimo quinto. Hártyán, a hátlapon nagy „maiestaticum Sigillum," Soprony ltból D. II. 19. Nagy I.