Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

diuisio inter partes. quod primo et principaliter predium Be­seneu uocatum est diuisum in quatuor partes quarum parcium vna a meridie cessit et remansit Ratoldo preseripto. Ceteris partibus filiis Hercinig remanentibus. quam quidem quartam partém ab alys partibus dixerunt per totum metarum cursi­bus separari, in duobus vero locys Molendinorum eadem di­uisio adibetur predium uero heren uocatum in duas partes extitit se paratum quarum vna aseptemtrione filiis Hercinig, altéra parte eiusdem predi ameridie Ratoldo remanente sed quia porcio filiorum Hercinig in ipso predio vtilior fore di­cebatur illa pars que Ratoldo cessit cum illa particula terre que est ultra fluuium Gungus et aliquantulum in se adauge­tur quas porciones metarum cursus usque finem separant et di­stinguunt illa uero particula terre que ad ipsum predium spe­ctabat eadem diuisione sicut idem predium est diuisa. Vna uero Rota molendini que molat in aqua Gungus in duas partes est diuisa quarum parcium una fil) fs Hercinig, alia Ratoldo re­mansit memoratis. Vinea vero que iacet in monte Herin post vindemiam anni presentis in proprietatem et ius Ratoldi redi­getur In predio uero Hermán in illa terra Kundakur que est ultra aquam Gungus Tercia pars terre ipsius Kundakur in me­dio porcionum filiorum Hercinig prout incipit ab ipso fluvio Gungus et uenit usque ad virgultum ipsi Ratoldo est assig­nata. metis hinc et inde circumdatis, in alys vero Terris kun­dakur ab alia parte eiusdem fluuii tercia pars ipsi Ratoldo iuxta terras suas est assignata exceptis duabus particulis vir­gultorum que in concambium terre arabilis ipsi Ratoldo sunt deuoluta. In una autem rota molendini que currit in aqua Gungus Tercia pars Ratoldo preseripto cessit et remansit. Pre­dium autem Bogad uocatum exceptis duobus iugenbus terra­rum que iacet uersus molendinum filiorum Hercinig, que iu­gera a filys Tyma de Hermán idem fily Hercinig empta cum hysdem filys Tyma comprobarunt est diuisum equa lance ín duas partes quarum vna ab occidente filys Hercinig, altéra uero ab oriente Ratoldo sepefato remanserunt que similiter per médium cum metis distinguuntur Predium autem Kulked vocatum cum omni vtilitate sua est diuisum in duas partes quarum vna ab occidente filys Hercinig est deuoluta altéra ab

Next

/
Thumbnails
Contents