Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Item ipsi castellani, saltem unus ipsorum, quem dominus Ill mu s ad congre­gationes vei octavas vocaverit ad se, illo ubi dominus fuerit veniat, alius vero maneat in castro. Item provisor curiae ipsis castellanis et peditibus castri de quatuor temporum in quatuor tempóra sallaria eorum solvere tenebitur. In victuali­bus tamen praeter supradictam conventionem ipse provisor curiae nihil eis tenebitur. Item, si aliqua villa seu communitas convinctur, non plus quam unum florenum pro Birsagio castellanis tenentur, reliquum vero nobis. Item de piscibus ad castrum solitis per piscatores portari, média pars ipsis castellanis cedat et alteram provisor curiae domino Ill m o retineat et provisor curiae domino Ill m o semper electos pisces ad fossatam ponat, idest luceos (!) et carpones. Item. Quando celebrantur judicia comitatuum, in quibus dominus Ul mus bona habét ipsorum castellanorum, unus in expensis suis semper intersit et causas cum procuratoribus domini Ill m i bene et fideliter promoveat. Item, fenum supraseriptum, quod ad equos castellanorum dare debet cunctavit dominus Ill mu s ad ulnas vigintiquinque, quos eisdem provisor curiae dare debeat. Item, ordo, quem dominus Ul mu s in arce sua Gywla dimisit. Item. Primo, quod omni mense cum universis hominibus officia aliqua habentibus coram castellano, provisore curiae et judice civitatis ponatur ratio de omnibus proventibus parvis et magnis, quocumque nomine appellentur, quod­que et provisor curiae et dans rationem judex etiam civitatis teneat tandem superinde registrum. Item. Quod vicecastellani et pedites sint jurati domino Illustrissimo, eosque provisor curiae omnibus quatuor temporibus solvat, et quod teneantur obedire castellano et provisori, quod etiam ipsi pedites diligenter invigilent ad bonam custodiam. Cum etiam aliquid in liortis vei allodio laboratur, tunc unus de peditibus sit illis laboratoribus superintendens. Item. Quod officiales seu ispani possessionum sint similiter jurati domino Illustrissimo, neque ullum birsagium accipiant, nisi per judicem illius loci judi­cialiter recognitus fuerit, super quibus Birsagiis ispanus teneat registrum unum, alium vero judex sive super pecuniis, sive etiam pecoribus et aliis rebus. Item. Quod officiales nulli admittant uti terris domini Illustrissimi, nisi pauperibus colonis eiusdem, ubi vero terra esset superflua, qua dominus Ill mus vei sui coloni non uterentur, possunt pro pecuniis admittere aliis, ut coloni vei eis utantur ; ita tamen, quod semper ii, quibus admittitur, literis eorum recogni­tionalibus fateantur terram ipsam pertinere ad hoc castrum et huiusmodi literas singulis annis reiterandas. Item. Quod silvis, quantum possunt parcant, ut non devastentur, et nemo educat ligna, nisi pauperes coloni, sed hoc quoque cum consilio castellanorum, provisoris curiae et judicis huius civitatis. Item. Quotannis provisor curiae emat vitulos, quos tandem creseere faciat, ex quibus lucrum habere possimus, ut non sit necessarium semper pauperes aggravare. Item. Quod allodium reformetur et fiant culturae agrorum, teneantur pecora, ne semper pro prompta pecunia emantur, sed et vendi possint et exinde lucrum consequamur. Item. Quod semper victualia sint in castro ad unum annum et milium totum congregetur et teneatur in castrum.

Next

/
Thumbnails
Contents