Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Item. Quando castellani et officiales juramentum eorum deponent, iniun­gendum erit eis, quod non patiantur per alios occupari terras domini Illustris­simi, quodque nihil mittant alienari, ipsi quoque nullius terras occupent et nihil indebite accipiant. Item. Quod sint decem et sex pedites cum bombardariis. Item. Ex quo castrum est ruinosum, quomodo-deberet reformari et etiam cum tempore posset circumquaque exaggerari. Item. Quod novus provisor melius intendat ad culturam agrorum, et plus seminari faciat quam prius factum est. Item. Quod nótárius de hinc, qui antea habuit salarium a provisore curiae, deinceps a domino Ill m o sallarium suum exspectet, et sit juratus domino Ill m o, sicut consuetum est in Germania: Gegenschreiber. Item. Quod custodes silvarum solvent census more aliorum colonorum et dominus Ill mu s teneat vigiles in castro, quibus et vigil de sua solvit. Item. Quod castellani accipiant Birsagium secundum constitutionem supra­scriptam et non plus, quia pauperes multum aggravantur, sicuti iam satis cogni­tum est. Item. Ex quo sunt multi custodes silvarum, et nihil faciunt, quam quod vigilant, melius est, quod dominus Ill mu s teneat vigiles et ipsi solvant censum, quia variantur semper, unde posset evenire aliquid mali, liberabuntur etiam a fatigis, quas in pellendis pecoribus ad Sclavoniam et Budám fecerunt. Item. In Zelhalom, Isaak, Thwrgon et Zerheth sunt quinquaginta liberi, qui volunt dare censum, ut a laboribus liberentur, quia fuerunt multum gravati, hoc fieri non potest, sed serviant ad castrum, ut antea consueverunt. De tenendo uno proprio Ivochy ad castrum pro domino Illustrissimo. 1 Item. Taxae Regiae, exercituales et subsidia ac aliae taxae extraordinariae nunquam exponantur, sed semper domino Ill m o cum capitibus dicarum registris et cum pecuniis intacte et sine defectu mittantur. Item. Papirum non parum, sed per sumptuam annualem non tantummodo ad scribendum, sed etiam pro ingeniis castri emat. Item. Ex quo prius ispani cum ad aliquem locum equitarent, in possessioni­bus reliquerunt equos suos et coégerunt pauperes, ut eos ducerent in curribus eorum, illud amplius non debet fieri, sed ispani equitent in equis propriis ad huiusmodi negotia, demptis negotiis arduis domini Illustrissimi. Item. Nemo debet dare sigilla ad silvas, nisi provisor curiae. Item. Provisor curiae ab omnibus, quibus pecunias dederit, literas eorum quietantionales accipiat, quas tandem iuxta rationem suam proponat. Item. Pro meliori observatione huiusmodi constitutionis nostrae praesen­tium vei similium litterarum quaternas fecimus emanari, quarum unas sigillis utriusque castellani et provisoris curiae atque judicis huius oppidi nostri con­signatas nos ipsi conservabimus, aliarum vero ternarum, quos similimodo nos ipsi secreto nostro munivimus, unas apud manus castellanorum, secundas apud manus provisoris curiae, ternas apud ipsum judicem huius oppidi volumus con­servari. Dátum in castro nostro Gywla feria sexta proxima ante dominicam Yocem Jocunditatis. Anno domini Millesimo Quingentesimo Vigesimo. (H. St. A. München. Br. Lit. 1055/19. Négy kerek gyűrüpecsét helyével.) 1 Tévedésből kimaradt a fogalmazvány tisztázatából, amely 1056/36—37. sz. a. van meg.

Next

/
Thumbnails
Contents