Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
1518 DEC. 14] No. 99 71 Illustrissime domine, nobis gratiosissime. Post fidelium et debitorum servitiorum nostrorum humillimam commendationem. Notifieamus per praesentes eidem, tamquam domino nostro, quod nuper feria sexta proxime praeterita per dominos eastellanos et provisorem requisiti et vocati ad iudicium faciendum in castro, et ibidem accessimus et cum ceteris dominis vicinis nobilibus, similiter vocatis, venimus et consedimus, tunc dominus Gallus provisor curiae solus exurgens, nomine suo proprio et domini socii sui, et praecipue nomine Petri Nagh alias Ispán vocati, oíficialis eorundem in Bewkes et eius pertinentibus constituti, contra Circumspectos iudicem et colonos de Beryn, iobagiones Illustrissimae Dominationis Vestrae ibidem personaliter citatos et comparentes, iud ;cialiter proposuit in hunc modum, inquiens, proponens imprimitus : qualiter optime noverimus, qualia dampna et iniuriae factae et illatae sunt per Emericum Wegh institorem de eadem Bewryn Dominationi Vestrae Ill ma e et concivibus nostris Gywlensibus, et ipsismet castellanis, quae se extendunt plus quam ad 111 c aut 1111 c florenos, et inter cetera, quomodo in praesentiarum Circumspecti Petrus Aztalnok et Michael Cantor, concives nostri, nobiscum consedentes Ill m ae Dominationis V ra e iobagiones principaliores, propter eundem Emericum Wegh, et pro antiquis debitis suis in Fwthak per arrestationes et repressalias per Nobilem Martinum Porkoláb et ad légitimarn instantiam eiusdem praeter expensas et fatigas, quas ibidem fecerunt, in rebus mercimonialibus nundinalibus ad summám florenorum I c XI pacta coacti et damnificati fuissent, et quod idem Emericus Wegh legitime requisitus, nullo pacto comparere voluisset ; propterea idem eastellani et provisor curiae dicto Petro Nagh familiari officiali eorundem commisissent eundem captum introduci facere, si alias pacifice intrare ad castrum nollet etc. Et quando ipse Petrus Nagh mandata sibi iniuncta exequi vellet, tunc idem Emericus Wegh ibidem in Bewryn ad domum iudicis vocatus venit, cui ipse Petrus Nagh dixisset, velit, nolit, sed etiam invitus et captus ad castrum venire deberet ; tunc praedictus Emericus respondisset se velle mandatis parere et ad castrum domini sui gratiosi libere, sine captura velle intrare et rationem factorum suorum reddere, solummodo, quod filios suos, qui ad domum suam de Transsilvania noviter venerant, honeste et cum caritate paterna expediret et dimitteret in pace etc. Hoc tamen idem, quod promiserat confidens in filiis et amicis suis adimplere noluisset et ad consilia filiorum ac amicorum ibidem praesentium consilium suum pristinum mutasset etc. Istis taliter peractis, videns dictus Petrus Ispán officialis aliter eundem Emericum Wegh non posse ad castrum ducere, nisi captum, duxit secum iudicem de Bewryn eundem et commisisset eidem, quod dictum Emericum W 7egh capere deberet, et quod iudex officiali dixisset, quod solus, ex quo praesens est, eundem capiat et iudex adiuvabit sibi, si rebellis fuerit etc. Tunc videns ipse Petrus officialis, propter favores Emerici se delusum, illico equitando accessit ad vicinam possessionem Dominationis V ra e Ill ma e Gywr vocatam, et ibidem protestatus fuisset, quod coloni et iudex de Bewryn noluerunt penes eundem insurgere ad capiendum dictum Emericum Wegh, et sic Dominationi V ra e Ill ma e in bonis, rebus et capitibus eorundem convincti essent propter rebellionem et propter hoc, eosdem colonos praedictos Gywrenses, sub poena amissionis capitum et rerum levasset, secum duxisset et iterato ad Bewryn venisset, ac ibi iudicem et colonos de Beryn iterum secum vocasset, quorum nullus venire cum eodem voluisset ; tunc ipse Emericus Wegh confisus in filiis et amicis suis publice et aperte se opposuisset, dicens : «Veniat, inquit, qui me vult capere, et videbit, quid reportabit et quomodo recedet.» Et ex quo dicebatur, quod ipse Emericus Wegh haberet literas prorogatorias Regiae Maiestatis ad annum integrum super 1518 XII. 10