Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
universis et singulis debitis, quibus ipse aliis obligaretur, et quod illas etiam ad videndum et ostendendum nobis provisori et castellanis idem Petrus Ispán petebat ; sed ostendere noluit et propterea omnia praedicta dampna et iniuriae per ipsum Emericum Wegh illata et perpetrata, ex quo ipse aufugit, ad ipsum villicum et colonos de Bewryn condescendissent et devoluta essent, et insuper capitatim in bonis et rebus pro Dominatione V r a Ill m a eo facto convicti essent etc. Quae omnia et alia similia villicus et coloni de Bewryn audiendo et deliberando, responderunt, negando, quod eos sub amissione capitis et bonorum officialis eorum penes se vocasset ; quoniam plurimi eorum eotunc neque domi fuerunt, et quod ipse Petrus officialis solus cum suis eundem Emericum, si voluisset, capere et detinere potuisset, ex quo cum eodem vinum et piccarium Sancti lohannis biberunt pacifice, et quod in talibus ac in tali captura hominis solus officialis cum suis et cum villico aut in absentia villici cum persona iusdem alias sufficiebat, ex quo dictus Emericus Wegh haberet sufficientia bona, domus et res etc. Contra ista responsa iterum dominus Gallus, ut supra repetivit, quod Petrus famulus eorum, si coloni de Bewryn fuissent ei obedientes, libenter et fideliter ipsum Emericum captivasset etc. Finaliter itaque habendo deum et eius iustitiam, unacum coassessoribus nostris praedictis, quantum in nobis fűit, visis, dictis et examinationibus testium, quorum paria pro Dominatione V r a Ill m a fideliter hic inclusimus et pronunctiavimus, hoc modo sententiando, quod ante omnia ipse Petrus Ispán iurare debeat solus super eo, quod ipse semotis omnibus dolo et fraude processit, et quod ipsum Emericum Wegh fideliter captivasset, si potuisset, et si villicus et coloni de Bewryn per eundem requisiti penes ipsum insurrexissent, et incontinenti idem Petrus officialis super istis iuramentum proprium deposuit ; quibus sic actis, villico et colonis de Bewryn similiter per capita, pro se et pro suis domesticis iuramentum proprium adiudicavimus sic et taliter, quod quicunque ex ipsis absentiam suam et non audiendum, aut non intelligendum per iuramentum non excusaverit, ille vei illi pro convicto et convictis habeantur, et tam dampna Dominationis V ra e Ill ma e si qua sunt, quam dampnificatorum praedictorum concivium nostrorum et aliorum, qui per eundem Emericum dampnificati sunt, solvere teneantur et sunt obligati, ac capitibus et bonis eorum a Dominatione yra illma si poterunt et merebuntur, gratiam obtineant etc. A qua quidem sententia nostra definitiva ipse villicus et coloni de Bewryn causam eandem ad Dominationem V ra m Illmam p er vi a m appellationis provocaverunt. Quam nos Dominationi V ra e Illustrissimae tamquam domino nostro gratiosissimo fideliter suo modo rescripsimus, prout tenemur, exspectantes relationem gratiosam et iudicialem cum iustitia, sicut Dominationi V ra e Ill mae melius videbitur et placuerit. Quam deus ad vota conservet. Ex sede nostra iudiciaria in Gywla feria tertia proxima post festum Sancte Lucie virginis et martiris. Anno domini 1518. E. Dominationis V ra e Ill ma e fideles Iudex> Iura ti Gonsules Gives Gvwlenses etc. Fassio hominum de Gywr contra Jierenienses. Franciscus Phazakas fassus est in hunc modum, quod Petrus Nagv venisset hic et nos vocavit tali modo : Venite mecum sub amissione capitis et boni, et nos ivimus cum Petro Nagy et audivi, ut vocavit Berenienses sub amissione capitis et boni. Sed nullus venit penes ipsum.