Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

pro tribunali sedentes super approbatione ipsius Ladislai Zwch non contenti, sed pro maiori veritate et iustitia eidem Ladislavo iuramentum iu[re] invenimus, ut per se iurare debeat, ut omnes res et domum fratres ipsius Stepliani de mani­bus suis extra ceperunt ; qui Ladislaus Zwch iuramentum per se deposnit ; insuper retulit : «Deus est testis, quod ipse michi teneretur, quid ad ipsum ex­posui.» Insuper his Ladislaus Zwch habuit et nunc quoque habét literas fratrum et consanguineorum ipsius Stephani literati, videlicet lohannis, Annae et Do­rotheae, et si aliquis dictum Ladislaum Zwch et praesertim Stephanus literátus aliquo modo acquirerent vei perturbarent, extunc omnia onera et gravamina super se levaverunt et ceperunt. Demum his Stephanus literátus cepit querere domum, quae a patre suo ad eum devoluta esset. Nos pro tribunali sedentes sic iure invenimus : Quod praefatam domum fratres et consanguinei ipsius Stephani literati pretio vendi­derunt, et ab illa venditione praefata domus tres dominos habuit et apud quem­libet hominem litera civitatis est, cum quo civitas utitur iure mediante. Nos idcirco quesivimus illum hominem, qui prius praefatam domum emit, videlicet Oswaldum Zabo : «A quo emisti domum?» Ipse Oswaldus respondit : «Ego emi a fratribus ipsius Stephani literati, scilicet a Iohanne, Dorothea et a domina Anna pro sexaginta florenis, de qua domo ipse Oswaldus Zabo habét literas civitatis per Petrum Aztalnok, qui eo tempore fűit principális iudex, extradatas.» Idem Petrus Aztalnok sic respondit : «Ego ad dictam domum literas civitatis extra non dedissem, sed Stephanum literatum fratres et consanguinei sui raor­tuum fore dixerunt.» Nos pro tribunali sedentes sic iure invenimus, ut Stephanus literátus praefatos sexaginta florenos deponere debeat, et si domus potior et melior erit, sicut prius et antequam vendiderunt, extunc cum potior erit, dictus Stephanus literátus deponere debeat, et si minimus erit domus, hoc etiam revideat et insuper, si aliqua aedificia per domum fecerunt, ipse Stephanus exsolvet, et ita in pacifico dominio ipsius domus condescendere valeat. Ipse super nostram adiudicationem non contentus, causam suam ad Vestram Tllustrissimam Domi­nationem appellavit, et ex quo tempore illo dictus Stephanus literátus cum literis nostris minimé venit, nunc causam praedictam fideliter verboad verbum rescrip­simus et V. I. Dominationi misimus. V. I. Dominationem hene ac gratiosissimc valere cupimus. Ex arce Gywla feria quinta proxima post festum Beati Egidii Abbatis. Anno domini millesimo quingentesimo decimo octavo etc. E(iusdem) V(estrae) I(llustrissimae) D(ominationis) Georgius Scharicha ac Gallus Ispán Castellani ac provisor curiae arcis Gvwla ac iudex ceterique iudices iurati ac universi hospites de Gywla V. I. D. fideles Kiilcíme: Illustrissimo principi et domino, domino Georgio Dei gratia Marchionis Brandemburgensis, Stettiniensis, Pomeriensis, Cassubiensis ac Sclavorum duci etc., Domino nostro gratiosissimo. (Orsz. ltár. Budapest. Dl. 38026. Müncheni.) 99. Gyula, 1518 december 14. Gyula város tanácsa György brandenburgi örgrófnak. Jelenti, hogy ama kártevésekre nézve, melyeket Végh András herényi lakos az örgrófnak tett, ellene s a herényi bírák ellen igazságot szolgáltatott. Ezek azonban nem lévén az ítélettel megelégedve, az ügyet az örgrófhoz fellebbezik.

Next

/
Thumbnails
Contents