Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
exspectare debeat, quoad ipsi satisfacere possunt ; infra tamen biennium omnia debita sua excipere teneatur. Item, quod si qui ex ipsis iobagionibus pro quacunque re vei causa cum eodem domino Matliia infra praescriptum biennium litigare voluerit, idem dominus Mathias ibidem coram iudice et iuratis dicti oppidi iuri stare teneatur, et ad satisfactionem, si convincetur, possit cogi et compelli. Item, quod postquam dominus Matheus de Vynograd possessionem ipsius plebanatus acceperit, super omnibus rebus duo inventaria facere, unum apud se, aliud ad manus iudicis dicti oppidi Gywla dare debeat. Item, quod idem dominus Matheus residentiam in ipsa plebania facere et ad divina, prout mos est, diligentem curam et administrationem habere teneatur. Item, quod dum ipsum abesse contigerit, loco sui talem idoneum dimittet, qui similiter curam ecclesiae honeste gerat,nealiquanegligentiain ipsa ecclesia contingat. Item, domum plebanatus desolare non permittet. Item, quod ipse dominus Matheus occasione et praetextu cuiuscunque negotii cum castellanis et aliis familiaribus ac iobagionibus ipsius domini Marchionis coram quocunque iudice ecclesiastico et seculari alieno non litigabit. Sed, si quid adversus aliquem ex incolis et iobagionibus habuit, coram iudice dicti oppidi ; si vero cum iudice habuerit, coram castellanis ; casu vero, quo cum castellanis litigare habuerit, coram domino Marchione litem suam prosequetur, ac iudicio et sententiae suae, quam in huiusmodi causis suis tulerit, per omnia parebit et obediet, praemissis igitur articulis per me notarium infrascriptum in praesentia dictorum dominorum Mathei et Mathiae lectis iidem domini permutantes in manus mei notarii publici infrascripti ad Sancta dei Ewangelia iurarunt, praemissa omnia, singuli singulariter, singulos firmiter tenere et adimplere, nec eis seu eorum alteri in toto vei in parte, directe vei indirecte, palam vei occulte quovis quesito colore contravenire suo amissione beneficiorum hincinde permutatorum. Super quibus omnibus et singulis praescripti petierunt me notarium publicum, ut ipsis superinde unum vei plura publicum seu publica, instrumentum seu instrumenta facerem, quod et feci officio mei tabellionatus incumbente. Acta sunt haec et facta anno, indictione, die, mense, hora, loco et pontificatu quibus supra, praesentibus ibidem dominis. Et ego Iohannes de Myskolcz Agriensis dioecesis, Apostolica auctoritate Nótárius publicus, quia praemissis omnibus et singulis, dum sic ut praemittitur fierent et agerentur, unacum praenominatis testibus praesens fui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi. Ideo hoc praesens publicum instrumentum me aliis occupatum negotiis per fidelem manum exinde fieri feci signoque et munimine mei solitis et consuetis roboravi. In fidem et testimonium praemissorum requisitus et rogatus. Lecta et contrasignata per me Notarium suprascriptum (Orsz. ltár. Budapest. Dl. 38025. Hártyán. Két példányban mindkét fél részére külön kiállítva. Müncheni.) 97. Buda, 1518 július 10. II. Lajos király az Aradi káptalannak. Vizsgálja ki azt a hatalmaskodást, melyet Gál ispán gyulai várnagy és udvarbiró követett el Thuri László zarándmegyei bodzási birtokán, ibique plusquam centum iugera terrarum pro se occupasset et occupata detineret et conservaret