Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

invicem firmissimis lignis connexa et firmata, sepium vero vacuitas argilla aqua perfusa, est impleta et ligneis malleis contusa, quae ita firma est, ut si etiam sepes deciderint, agger ille minimé corruet. Latitudo huiusmodi repleturae seu aggeris est pedum 30 circum circa, altitudo autem exterioris sepis circiter quinque orgiarum ; propugnacula pro loci qualitate et necessitate sunt tria satis ampla, fossam habét latam pedum circiter 60, in qua aqua habetur plerisque in locis alta pro longitudine hastae Hungaricae. Iam debet muniri exteriőr arx cum tribus propugnaculis, eam quoque partém Kerechenius aggressus fuisset fortificare, si contra constitutionem publicam colonos ad labores compellere auderet. Cum autem arcis Gyulensis conservatio sit quies et salus illarum partium inferiorum, censemus nullo modo eius necessariam munitionem negligendam esse. Gyula enim eo loci sitas est unde hostis, si in manus eius perveniret (quod Deus avertat) non solum illas partes, quae inter Tybiscum et Marusium fluvios clauduntur haberet, verum etiam facillime Transylvaniam capere posset; accedit huc illud etiam, quod si aliquando bellum contra Turcas susciperetur, ille locus est unde barbaro hosti pauca militum manus maxima damna dare, prohibere pabulutiones, item victualium convectionem, et hosti a tergo a latere semper insistere et fati­gare poterit. Nostra igitur summissa opinio est, ut Maiestas V r a Sacra m a benigne per suas literas sex comitatibus illarum partim mandare dignetur, ut colonos suos ne graventur dare ad labores arcis Gyulensis, ultra constitutionem publicam, cum ipsimet sciunt, quantum momenti situm sit in conservatione illius loci et illud quoque sciunt, quod opus illud sex dierum absolvi nequeat ; etc. Hoc quoque humillime Sacra ma e M 1' V ra e significandum duximus, quod in oppido M ti s V ra e Sacra ma e Bekes multi sunt nobiles, qui metu Turcico statim amissa arce Themesiensi eo confugerunt, qui domos illic habent atque agros, prata, sylvas aliaque omnia aequaliter cum civibus habent atque illis utuntur, ad arcem tamen M ti s V ra e Gvulensem neque ordinarios census, neque servitia ulla praestant multisque iniuriis et molestationibus oppidanos afficiunt, ita ut graviter contra eos oppidani ipsi conquerantur atque aperte dicunt, sese nullo modo cum eis concordare posse. Quare, Clementissime Imperátor, videbatur nobis, quod non esset praeter iustum ac aequum, si illi ipsi Nobiles, qui omnibus commodis dicti oppidi Bekes instar aliorum civium fruuntur, censum ordinarium ac servitia quoque ordinaria ad arcem praestarent, cum et alioqui bona arcis exigua sunt et in ipsi nobiles ea loca occupassent, alii coloni, qui omnia rusticana onera et servitia subirent, ea iam dudum habuissent. Sunt etiam in pertinentiis arcis nonnulli per M te m V ra m Sacra ma m excepti ab omni solutione census et a ser­vitiis exhibendis, unde miseri coloni non parum pergravantur cum illi (ut dicunt) sine ullo merito eiusmodi gratia M ti s V ra e Sacra ma e gaudeant, ipsi vero gravissima onera sufferre cogantur ; accedit huc, quod exigua sint bona arcis Gyulensis ; etc. In Zakmar, 14. Junii. Anno Domini 1564. Sacra raa e Caesareae M ti s V ra e Humillimi et fideles servitores \\ 93tctor u. 3tampp. A. Kielman mpria G. Hozutoti pria In oppido Bekes est vicus, qui vocatur Hozzwazzo. Pertinuit olim ista piatea ad quoddam Magisterium Rectoratus in eodem oppido fundati, verum Magisterium rectoratus et templum fűit adhuc tempore Pathochi destructum. Ex instinctu autem alicuius superioribus annis Reverendus dominus Gregorius Kamonczy praepositus Chornensis a M t e V r a Caesarea eo titulo, quod pertinerit ad Magisterium rectoratus, impetravit et pro florenis 150 locavit Matthiae

Next

/
Thumbnails
Contents