Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

domino nostro clementissimo, principique Christianissimo, ob intuitum Omni­potentis Dei, uti praefatum capitaneatum castri Gyulensis nemini alteri praeter Egregium dominum Blasium Kwn, Eadem Sacra Caesarea Regiaque Maiestas V r a iterum dare et conferre dignetur, si Sacra Maiestas V r a noluerit desolationem pertinentiarum castri Gywlensis futuram. Quid autem proderint Sacrae Cae­sareae Regiaeque M ü V ra e soli parietes castri Gyulensis, si bona nimirum, possessiones et civitates ad dictum castrum pertinentes desolabuntur? In toto siquidem Ungariae regno eo aptior atque etiam utilior eodem Egregio domino Blasio Kwn ad conservationem ac defensionem huius terrae inveniri non poterit. Is etenim, quum inter nos capitaneus erat, contra divina iura ac Dei iustitiam nihil unquam facere molitus est ; neminem offendit, iuste iudicavit, ut charus, ita utilis omnibus fűit. Proinde Eadem Sacra Maiestas V r a eundem capitaneatum, quantum ad nostram attinet perseverantiam nemini alteri, qui melior" foret, praeter Egregium dominum Blasium Kwn poterit conferre. Si enim Sacra Maiestas V r a eiusmodi, qui in hoc regno bona possessionaria castraque habuerit, eundem capitaneatum contulerit, nequimus servitio illius satisfacere, vei enim ad neces­sitatem castri Gywlensis, vei illius servitio erimus adstricti. Nam in tali servitio dupplici obrepet desolatio pertinentiae arcis Gywlensis, quoniam ista iam nos perpessi sumus ; verum tempore capitaneatus Egregii domini Blasii Kwn nulla talia exhibuimus servitia. Ipse enim quantum ad suum domusque eius proprium spectat commodum, ad nulla unquam servitiorum genera nos coégit. Quod autem superest, Sacram Caesaream Regiamque M te m V ra m dominus Deus omnipotens sanam et incolumem in profectum Sancti Matris Ecclesiae conservet quam diutissime ac felicissime. Eiusdem Sacrae Regiae M ti s V ra e Miseri ac pauperes coloni. Hátlapján három sárga meg egy vörös viaszba nyomott gyűrűpecsét nyomával s e külön rájegyzéssel: Ad proprias manus. (Staatsarchiv. Wien. Hungarica.) Megjegyzés. Érdekes, hogy evvel egyidejűleg Miksához is majdnem szószerinti hasonló folyamodványt nyújtattak be a gyulai polgárok. Ennek hátán ez a kancelláriai rájegyzés olvasható : Referatur ad Caesarem et Ser mu m Archiducem. 21. Ianuarii 1563. (A bécsi hadügyi levéltár Feldakten osztályában.) A király a gyulaiak beadványát (Innsbruckból, 1563 január 31-én) másik fiának, Károly főhercegnek is megküldte, utasítván, hogy miután az az óhaja, «dass der Kere­czenv lánger alda erhalten werden möchte», tárgyaljon vele szorgalmasan ebben a dologban. (Ugyanott, 1563 1 ad 18.) 501. Innsbruck, 1563 március 12. Ferdinánd király Kerechéni László gyulai főkapitánynak. Védje meg a Gyula várában szolgáló lovasokat tartó gagyi Báthori László zarándi és bihari jószágait a lázadókkal szemben. Ferdinandus . . . Rex etc. Salutem et gratiam. Expositum est nobis Maie­stati nostrae in personis fidelium nostrorum Nobilium Ladislai de Gagy 1 Bathor ac Dominarum Annae Tholdy 2 consortis et Margarethae Báthory, filiae eiusdem Ladislai de Gagy Bathor, quomodo ipsi certa quaedam bona haereditaria, vide­licet portiones possessionarias in possessionibus Tewsegyhaz, Folwedes, Fazekas­warsan, Koroloswysnek et Peser in Zarand. ac Thold, Nagyfalw, Fekethebathor 1 írva hibásan : Gadv. 2 Tollhibából így : Thody.

Next

/
Thumbnails
Contents