Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
1559 ÁPR. KÖZEPE] No. 399 293 Tempore Nativitatis Christi Salvatoris nostri dant singuli coloni per denarium unum. Item duas gallinas vei panem triticum, alias T h o r t a m. Nonnullarum etiam possessionum coloni dant eo tempore quatuor, quidam vero sex panes. Pro festő Paschae dant similiter singuli coloni per denarum unum. Item decem ova. Insuper vei duas gallinas, vei agnellum aut pernam unam, vei alia huiusmodi muneralia. Tempore Nativitatis Christi intercessoris nostri obiigatus est omnis eorum unum rhobur seu vehiculum lignorum ad usum et necessitatem arcis Giula vehere, illi autem qui hoc laboré sublevari volunt, numerant pro singulo vehiculo ligni per denaros decem. Singularum villarum incolae dant quoque per annum unam atque alteram vaccam mactabilem, quaedam etiam villae dum tempus exigit pro numero et conditione colonorum, dant plures vaccas. His tamen referunt ex debito non teneri, sed quoniam arx ista sine eiusmodi victualiorum praesidiis minimé est parcenda, libenter se eas daturos obtulerunt. Eadem ratio est quoque apud eos cum educillatione vini observata, quaquidem non tenentur exceptis articulis et communibus huius regni Hungáriáé constitutionibus, quarum contenta ita sonant, ut nimirum soli domini terrestres in eorum ditionibus, in quarum promontoriis et territoriis vineae novo coluntur, educillatione vini potiri debeant. Nihilominus tamen ad omnia, quae viribus et facultatibus eorum conveniunt promptos se exhibent, modo ne impossibilibus onerentur, ut et in posterum subditi Sacrae Caesareae M ti s esse et solitos proventus praestare queant. Non immerito agitur concessum est omnibus incolis et subditis in pertinentiis arcis Giula existentibus propter insolitas et diversas exactiones Turcarum apud eos non raro fieri solitas, ut pro publico eorum commodo rependendo singulis annis per duos aut tres menses propria vina educillare possint. Omnibus servitiis et laboribus domino terrestri fieri debitis circa arcem vei in aliis locis tenentur. Seminatio apud eos pro villae et colonorum ratione observatur et exercitatur. Sequuntur quaedam possessiones peculiare censum et aliorum proventuum ordinariorum compendium habentes. Mest. Petrus Geller judex. Ambrosius Nagy. Sebastianus Kaffan. Georgius Palffy. Benedictus Topy. Michael Kun. Petrus Nagh. Joannes Fyeryes. Nicolaus Tott. Nicolaus Varga. Relicta Benedicti Árpa. Relicta Michaelis Vadas. Lucas Olah. Paulus Nagh. Martinus Dekani. Laurentius Tott, Joannes Marothy. Valentinus Tarcha. Franciscus Literátus. Michael Vaczy. Joannes Kowach. Albertus Tott. Lucas Foris. Joannes Farkas. Anthonius Kos. Stephanus Pap. Nicolaus Talas. GregoriusKowach.Valentinus Sipos. Albertus Gibel. Joannes Olah. Mattheus Farkas. Incolae huius villae non dant censum iuxta consuetudinem et connumerationem portarum praecedentium ^illarum, pendunt enim binis vicibus per annum censum pro solitis terminis, non curato colonorum numero, pro festő Sancti Georgii florenos sex cum dimidio, ad secundum terminum totidem florenos. Est quoque in territorio huius possessionis quaedam parva vinea ad arcem Giula pertinens, quam coloni praesentis possessionis colere, providere et custodire tenentur. Tempore vindemiae dant de vinis eorum simul cum peregrinis et extraneis colonis, qui vineas in promontorio huius possessionis possident nonas domino terrestri.