Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
Eodem tempore obligati sunt dare singuli peregrini coloni de singulo vaso vini in eodem promontorio vindemiati per denarios sexdecim. Eodem tempore dant idem peregrini coloni, quorum circa centum in hoc promontorio vineas colunt, singuli per Giulensem cubulum hordei. Praeterea tenentur terricolae huius possessionis vasa vinaria vacua, ad impletionem nonae, quod ex connumerato eorum promontorio provenit, praeparare et vineare et deinde impleta vinea curribus imponere, vectura tamen reliqui subditi arcis tenentur. Decimis et nonis de frugibus porcis et ovibus non tenentur. Wary. Stephanus Kadar judex. Georgius Bekessy. Georgius Desseö. Andreas Nagh. Nicolaus Matthe. Andreas Koreth. Ladislaus Bendy. Martinus Ghazar. Paulus Chillye. Gregorius Tott. Thomas Kys. Stephanus Thar. Cyrillus. Dionisius Sutor. Paulus Baga. Stephanus Kadar. Petrus Dursa. Stephanus Varga. Elyas Kerekvarto. Matias Bende. Lucas Varga. Franciscus Vitalius. Laurentius Kolochya. Blasius Thereö. Sigismundus Hyenyö. Franciscus Veres. Franciscus Wayda. Paulus Keöwer. Franciscus Matthe. Stephanus Kys. Stephanus Kolos. Sigismundus Chillye. Joannes Thereo. Franciscus Marton. Desertae: Anthonii Kolos, Martini Berthalan, Michaeli Tho, Jacobi Thereok, Valentini Fekethe, Pauli Chep, Joannis Dursa, Stephani Thar, Thomae Veres, Joannis Veres, Casparis Koreth. Universae incolae huius villae ab omnibus censibus ordinariis, taxis et daciis aliisque omnibus solitis proventibus liberi et exempti sunt. Causa autem haec est, quod per integrum annum idoneos et aptos excubitores ad vigilias et custodias arcis Giula, iuxta antiquam earundem constitutam consuetudinem certo tempore dare obligati sunt. Praeterea obligati sunt etiam quatuor piscatores in eorum possessione alere, qui ad usum mensae omnibus diebus ieiunicalibus, peculiariter autem tempore Quadragesimae per integrum annum duo scaffia piscium praestare solent. Insuper dant idem coloni etiam ex propriis eorum pratis, dum necessitas postulat, fenum ad arcem pro necessitate. Est quoque hic molendinum tribus lapidibus, quod ad arcem una cum proventibus pertinet. Tempore veris tenentur in hortis seminariis circa arcem habitis sementem facere et aliis laboribus, quae ad culturam eiusmodi horti requiruntur. Wadas. Petrus Lippay judex. Franciscus Nagh. Michael Teleky. Ladislaus Zabonya. Valentinus Nagh. Stephanus Fabian. Balthisar Kadar. Ladislaus Zyegy. Joannes Fabian. Ambrosius Gombos. Benedictus Nag}-. Benedictus Tott. Joannes Kobay. Stephanus Pap. Petrus Simon. Gregorius Fabian. Gregorius Kys. Emericus Thelek. Matthias Jo. Egidius Baratt. Georgius Balogh. Stephanus Kalló. Joannes Azalo. Demetrius Makray. Georgius Chiatary. Ladislaus Kos. Andreas Kys. Petrus Kowach. Joannes Fabianus Kys. Petrus Keres. Thomas Veg. Coloni in hac villa dant censum bis in anno, ad festum divi Georgii et pro festő Sancti Michaelis, singuli pro uno termino per denarios quinquaginta. Praeterea quoniam plerique colonorum in hac villa plaustarii sunt, tenentur rotas, abses, scalas et id genus alia instrumenta ad curros machinarum pertinentia succidere, et quando opus est praeparare et redintegrare.