Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

1559 JAN. 5] No. 389 283 necessitates reservet, siquidem ex sua singulari industria novit, quam conster­nati forent militum animi, si aliquando obsidionem tollerare deberent et com­meatus penuria cruciarentur. Similis est habenda ratio cum bombardis, globis, pulveribus, pixidibus, ignitis et aliis bellicis ac fossoriis instrumentis quibusvis, nimirum, ut ista omnia in domo ad hoc apta ordine disponantur, unde tempore necessitatis, quasi ex thesauro produci et ad loci defensionem adhiberi possint. Fit enim aliquando, quod capitanei ignari, quantum damni hac sua incuria Caesareae M u et regno afferant, nullám curam istorum instrumentorum habeant, imo ea passim in arci­bus dispersa et disiecta relinquant, unde putrefiunt, obducuntur rubigine et demum ad arcendos hostes nullius usus sunt. Hinc talis capitaneus Caesareae M ü damnum facit et se suosque milites huiusmodi instrumentis et nervis bellicis destituit, quae omnia idem Bornemizza ex sua singulari experientia novit, et ideo in hac quoque parte boni capitanei officium haud praetermissurus est. Item, si aliquando cum Turcis seu rebellibus Caesareae M ti s dimicandum erit, et ex eisdem Turcis seu adversariis hostes vivi caperentur, volumus, ut in hoc casu id, quod antea moris fűit, hic quoque observetur, ut puta Passae, Zan­zagii et Begi M t { Caesareae assignentur, reliqui vero omnes militibus remaneant ; ita tamen, ut hi semper examinentur eorumque fassiones Suae Caesareae M u rescribantur. Cum denique manifestum sit saepedictam arcem et oppidum in eum statum devenisse, ut ipsius capitanei et provisoris praesentia semper summopere aegeat, proinde ipse Bornemizza ac etiam reliqui sub eo capitanei sua propria persona ibidem continue manere, nec ad aliqua negotia sua privata, sine expressa venia, praescitu aut permissione M ti s Caesareae inde exire debebunt, Casu vero, quod ipse Bornemizza in hac praefectura et capitaneatu licitis nimirum causis com­motus amplius nollet perseverare, tunc tribus mensibus ante id M ti s Caesareae renuntiare debebit, quo Maiestas Sua de alio capitaneo possit prospicere, id ipsum etiam faciet Maiestas Caesarea, si eum ab officio amovere voluerit. Quoniam vero de omnibus rebus et negotiis, quae occurrere et accidere possunt sufficientem, clarum et expressum modum et ordinem sibi praescribere et dare non possumus, confidimus idcirco in eius persona, fide et fidelitate, et cuncta ita provisurum, tractaturum et effecturum esse, ut in ipso amplius nihil desiderari possit ; imo palam constet se praestitisse id, quod in tali officio sibi concredito ratione suae erga M te m eius Caesaream et nos fidei et observantiae se fecisse decuit. Et si ipsi occurrent negotia graviora, quae ex sui ingenii ac facul­tatum viribus decernere et rectificare non poterit, tunc ad Caesaream M te m eius­demque generalem regni Hungáriáé capitaneum, quisquis is fuerit, belli denique et Camerae Suae Maiestatis consiliarios recurrat. In quibus omnibus omnimodam Maiestatis Suae voluntatem executurus est. Dátum Viennae, die quinta Ianuarii. Anno Domini Millesimo quingente­simo quinquagesimo nono. (Orsz. ltár. Budapest. Liber instructionum 4. köt. 192—4. 1. Összevetve a bécsi hadi levéltár fogalmazványával.) Megjegyzés. Érdekes tudni, hogy ez az utasítás 1558 december 27-én kelt, más szóval egy hét telt bele, amíg azt a kancelláriában letisztázták és Bornemiszának átadhatták.

Next

/
Thumbnails
Contents