Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Exitus. Ad equites 458 quatuor integrorum mensium solutio facit flor. 6216. Sexaginta peditibus in oppido Gywla, quibus lOdecuriones praefuerunt flor. 134. Peditibus 40 in eodem oppido, qui additi sunt 60 peditibus unius mensis solutio flor. 80. Generaliter omnibus peditibus, qui in arce et civitate sunt 250 data unius mensis solutio flor. 539. Thomae Bornemizza superadditio pecuniae flor. 50. (Dicit, quod hos florenos idem Armpruster pro expensis habuit.) Nomina bonorum, quae propter notani infidelitatis et defectum seminis ad Regiam M te m devoluta sunt, capitanei vero in Gywla et milites inter se diviserunt. Stephani Thelegdi: Portio in Makó, Tempes, Lewle, Thaanya. Haec Michael Thot per hunc annum habuit, nunc Franciscus Horwath possidet. Ocharowith possidet : Thoth Kwthas, Tyzza Foeldwar, Gyoma, Theolgy, Thelegkzaalas, Mezew Kopanch, Zegk, Thoeke, Bekheni, Sampson. Gaspar Magochi possidet : Kyralsagk, villa monialium erat, Wywaros ad episcopatum Chanadiensem, Mindzenth, Petrowith, Appor. (Pertinent omnia ad episcopatum Chanadiensem, coguntur ei et Turcis servire.) Zenthmiklos, Mester­zaalasa, Kertwellyes, Czybagkhaza, Echyedt, Zewles, Pitwaros, Zenth Lazlo. Radozza possidet : Kengyel, bonum oppidum. Franciscus Horwath : Makó portio, Zewles portio, Dedenizegh, Zombor, Zentlőrincz, Tharnagk, Zechye, Zenth Miklós. Et aliae, quorum nomina rescire non potui, nec voluerunt, ut accersiti iudices ad me venirent, ex quibus portarum numerum rescire potuissem ; censeo hac de re mandatum esse dandum ad Iohannem Luka modernum dicatorem comitatuum illarum partium. Nonnulli articuli apud Egregium Casparum Magochy praeíectum arcis Giula relicti. Egregius dominus Casparus Magochy capitaneus et provisor debet ante omnia ecclesias habere commendatas et ministros adiuvare, committat militibus et aliis etiam sub gravi poena, ne eis aut monachis fratribus maledicant vei ullo modo molestent. nec in eorum proventus se ingerant. Ut pertinentias et. parochiales ecclesiae proventus ministris libere perei­pere permittat, et eos defendat, pauperes, qui sunt in hospitali domo pro suo posse iuvet. Habeat curam diligentem, ne milites villás et oppida Regiae M ti s inter se dividant, nisi prius Maiestas Regia informata fuerit et hoc concesserit. Ne miseros oppidanos in Giwla graviter oppriment et exacerbent vei vituperiis eos afficiant, ex aedibus propriis extrudant, excludant et violenter occupent; domumque redire volentes, eorum bona et aedes restituantur, ne oppidum hoc fere iam totum devastatum, penitus a veris incolis deseratur; ex hoc enim Regiae M ti s proventus magnum patiuntur detrimentum et terrae fit desolatio. Interdicat etiam eis, ne a miseris mechanicis, artificibus et mercatoribus quippiam violenter rapiant. Ne publicos latrones et maleficos, qui aut oppidanis vim inferunt, vei in furto aut aliis maleficiis depraehenduntur, defendant et in eorum tutelam recipiant, sed tales vei capitaneo et provisori arcis, vei etiam iudici tradere possint. Ne vei ipse dominus Magochy, vei alii nobiles aut servitores Regiae M tis ullo modo se ingerant in dicam Regiae Maiestatis ; abstineat in primis ipse et alios abstinere iubeat. Franciscus Literátus habét aliquod colonos in Kakwch, quos Franciscus Pathóchy in testamento ei legaverat, itaque habenda est ratio servitiorum

Next

/
Thumbnails
Contents