Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

suorum et non impediendus, donec a Maiestate Regia confirmationem habere poterit. Admonendus autem erit, ut quanto citius fieri potest, hoc efficiat ; si Maiestas Regia concedere noluerit, tunc servabuntur ad rationem Regiae Maiestatis. Idem erit faciendum de villa Remethehaz, quam possidet Henyey, quae deserta terrae erat, nunc inhabitatur a capillosis hominibus. In omnibus negotiis iustitiam et aequitatem observent, sit páter pauperum, defensor huius terrae, regiorum proventuum fidelis administrator. De demoliendo turri monasterii et templi parochialis accipiet informationem Regiae Maiestatis. De postulatione omnium oppidanorum et circumiacentium incolarum super educillatione vinorum in termino trium mensium habebit quoque responsum a Camera Hungarica Regiae Maiestatis. Quae res in arcem mittendae necessariae videntur esse, super his accipiet relationem a Regia Maiestate, posteaquam ea super his informata fuerit. De munitione arcis et civitatis habét modum praescriptum, quem observabit et pro virili incumbet, ut opus incoeptum perficiatur. Mulierculae, cuius domum Franciscus Horwath occupavit, curet aliquod hospitium dari, donec aliter prospectum fuerit. Admonendus erit tamen idem Franciscus Horwath, ne diruat eam, nec proprietatem sibi vindicet, cum ea sit orphanorum mulieris. Viceofficiales cum ad villás emittentur, serio illis committendum erit, ne miseros colonos opprimant, ne etiam per longum tempus inter eos haereant, sed alio commigrent. Conqueruntur generaliter omnes coloni, quod post vini educillationem vasa vacua subdio iacent et constringuntur, postea cum ratio educillationis queritur, vasa in fluvium Körös immerguntur et dilatantur, infusa tandem aqua mensurantur, quae mensuratio, quia excedit iustam priorem vini mensuram, certum est eis vergere in damnum ; itaque haec res iustam limitationem habere debet. Milites, tum equites, tum pedites benigne tractet et admoneat eos ad constantem eorum fidelitatem in exequendis Regiae M ti s servitiis, neve de eorum satisfactione solutione desperent. Super omnia reliqua postulata sua habiturus est responsum a Camera Hungarica Regiae Maiestatis. (Orsz. ltár. Budapest. Regesta decimarum com. Békés.) Megjegyzés. Ez érdekes jelentés írója, magyarul rosszul tudó erdélyi szász lévén, a magyar tulajdonnevek írásában igen következetlen s így azok — úgy amint van­nak — jóformán semmi tanúságot nem nyújtanak, kivált, hogy más egykorú iratok­ban helyesen vannak írva. Ismertetve : Békésvármegye tört. II. köt. 149. 1. 302. Wienerneustadt, 1554 június 6. Ferdinánd király a Magyar kamarának. Armpruster Kristóf gyulai jelentését meghallgatva, őt vizsgálatának folytatása végett újra visszaküldi. Venit ad nos hic Christophorus Armpruster, átadván jelentését is de iis, quae in inferioribus regni nostri Hungáriáé partibus gessit ; őt most újra vissza­indítván, rendeljük, ut cum eo tractetur ac de rebus, quae de Gywla attulit, si quae videbuntur nos informetur et rursum de alia pecunia congreganda cogitetur. Dátum in nostra Nova civitate Austriae, die sexta mensis Junii. Anno Domini M. D. LIIII. (Orsz. ltár. Budapest. Ben. res. vol. 568 fol. 41.)

Next

/
Thumbnails
Contents