Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
Item, ut interim, quoad aliqua summa a dicatoribus colligeretur, mutuare velit ipse, et tandem ex solutione dicae exspectare satisfactionem ; quibus omnibus petitionibus nostris satisfecit, excepta datione pecuniae, quam se habere negavit, apud "ditiores querendam esse respondit. Urgebat'"autem profectionem nostram et incessanter instabat, reclamante R m o domino, quia nulla pecunia ad manus haberetur, nec unde haberi possit. modus inveniretur; Gywlenses autem milites nihil magis sitire, gravi eorum inaedia postulante. Superveniente interim ad manus dicatorum pecunia, visum est adhuc, ut adderetur maior summa, victus est tandem multis precibus Thomas Bornemizza alias Budensis, nunc Posoniensis, qui mutuavit summám in panno et parata pecunia florenorum 2102, quia autem se in questum necessarium reponere debere aiebat, hanc pecuniam petivit sibi super additionem dati florenorum quinquaginta, cui cum ego consentire noluissem, assensit R mu s dominus Waradiensis, sic summa haec una cum ea, quae apud dicatores habebatur, extendebat se ad flor. 6885 den. 50. Cum hac profecti sumus Gywlam, ubi a collectore subsidiorum comitatuum Zarand et Bekes accepi etiam flor. 134. Redditis Stephano Henyey et Gasparo Magochi litteris Regiae Maiestatis expositisque mandatis, temptavimus, si nostra intercessione lis perniciosa inter eos exorta sepeliri possit, ac aliqua firma concordia stabiliri; vidimus autem surdis auribus preces fundi, oleum et operám perdi. Prolatae sunt sententiae de altero eorum amovendo, altero retinendo, acceptis suffragiis etiam a militibus, variae sententiae iactatae sunt. Quamvis autem uterque eorum fidelia sua servitia declarasset, et absque ulla macula officia sua gessisse viderentur et cognoscentur, tamen quia plures sermones - de Henyey spargebantur, visum est eum dimittendum esse, cui postquam sententia haec innotuit, accersitis nobis in arcem, datis clavibus ad manus R m i domini Waradiensis, summa cum constantia resignavit eam, et sublatis rebus suis, acceptis literis datis reversalibus expeditoriis, ex ea commigravit, quae tandem Gasparo Magochi concredita est ad bene placitum Regiae Maiestatis, eodem tenente et capitanei supremi officium módis et conditionibus in sequentibus paginis consignatis. Inventaria arcis pristina et per me conscripta habentur inferiis. Progressi tandem sumus ad perlustrandum situm et munitionem arcis et oppidi, quae munitione ampliori indigere visa sunt. Comissum itaque est ipsi Magochi, ut huius rei curam gerat et ligna convehi curet ; admonendus esset Gregorius literátus praefectus Agriensis, ne colonos ad Tibiscum adiacentes ab eiusmodi opere arceat. Quum Gaspar Magochi impatientius urgeret ordinationem alicuius castellani praefatae arcis, electus est ad hanc provinciám subeundam Lucas Jaaz, alias praefectus arcis Wylagoswar, vir prudens et rerum bellicarum peritus, qui servit cum 20 equitibus; censet tamen Reverendissimus Waradiensis et dominus Bathori hunc numerum augeri debere. His peractis, post habitam lustrationem tum equitum, quam peditum, numeravi illis solutionem quatuor mensium integrorum, ac laboravi multis precibus, quo solutionem aliquam mensium relaxarent Regiae Maiestati ; conquesti vero illi impatientissime ferentes, tam raram et quidem exiguam solutionem, ostendentes hostium vicinitatem, loci angustiam, ex quo propter aquarum impedimenta nemini effugere liceret, nec quovis tempore auxilium ferri posse, praesentaneam mortem semper prae oculis et foribus esse, propterea eos nihil minus cogitare, quam relaxationem, imo nolle amplius tam raram solutionem exspectare, nec magni facere blandiora et dulcia aliquorum verba, et nisi aliter providebitur,