Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
uno voto et voluntate simul atque semel oppidum deserturos, curaturum se dicit Rev mu s dominus Waradiensis, ut in fide et servitiis retineantur. Personae arci inservientes habent peculiarem adiunctam signaturam. Profectus sum tandem ad conscribendas arcis pertinentias, quatenus ob vicinitatem Turcarum ire licuit, quo pertingere non potui, convocatis iudicibus examinavi eos super iis, quae huc pertinere visa sunt, prout demonstrat regestum superinde confectum. Ut autem firmior inquisitio haberetur, emisi duos iuratos cives Gywlenses ad omnes pagos et villás ad arcem pertinentes, ut de iis omnibus sciscitarentur, quae mihi per iudices indicata erant eaque redigerent ordine in scripta, quibus cum meis collationatis, ita tandem certa veritas constaret. Particula comitatus Zarand inter montes sita, partim ad arcem W Tylagoswar servire cogitur estque ei subiecta, partim vero Turcicae ditioni, particula etiam dicitur esse ultra montes ad fines Transsylvaniae, qui ad Keresbanya annexi sunt ; ordinatus est nunc me praesente vicecomes Stephanus Keregk in Somoss habitans, Mag cu s dominus Bathori anno praeterito accepit et exegit ab eis flor. 250 et hoc anno ad flor. 300 accepturus. Retulit mihi Lucas Jaaz alias praefectus arcis Wylagoswar, nunc castellanus arcis Gywla, colonos et Wallachos ex tali pecuniae dicae aurum cambire et domino Bathori praesentare, quae cum ei proposuissem, dixit se pro hac re Regiae M 1' supplicaturum, ut in posterum quoque talis pecunia eo concedaturad conservationem illius arcis, cum tamen certum sit propriis proventibus eam interteneri posse. Si Maiestas Regia annuere noluerit, mandandum erit capitaneo et provisori Mágochy, ut ipse dicatori illorum comitatuum auxilio fit, quo talem pecuniam exigere possit ; hoc vero fieri aliter nequit, nisi officiales ex arce Genew eos ademerint, super quo convenienda esset relicta Mag c i domini Lossonczi vei praeceptoriae ad eam dandae. Super bona Jaxith confeci privatam signaturam. Opinio extra articulos instructionis. Super postulata domini Magochi videtur Rev m 0 domino Waradiensi et Mag c o domino Bathori valde necessarium, ut primo quoque tempore habeat responsum cum a Camera, tum vero a Regia Maiestate. Similiter super postulata et gravamina pauperum, et bonorum, quae milites inter se diviserunt et possident, ut ratio habeatur, operaepretium est. Ad articulos per nos Magochi relictos, ut Camera ei respondeat, ac eorum voluntatem ac deliberationem significent, necessarium esse videtur. Item liceat, ne officiales propria vina in pertinentiis arcis educillare facerent, cum vergat in manifestum damnum arcis, quod Henyey secure exercuit. Ad comitatus Zarand, Bekes, Themes, Thoronthal, Orodiensis, Chongradiensis, Zolnok exterioris ordinatus est pro dicatore Iohannes Lwka, qui iam exivit ad connumerationem. Ad Byhoriensem Franciscus Pesthy literátus et Iohannes literátus, iis dandum erit mandatum penes quam se defendant, ne quis se in dicam ingerat, aut collectam iam pecuniam vi mediante eripiat. Clausula in articulo Posoniensi compraehensa, quod etiam, si tres in una domo fuerint, tantum unus dicam pendat, adfert magnum defectum proventus Regiae M ti s, cum in unam domum convenient tantum propterea, quorum facultates longa ulta 6 florenos extendantur.