Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

1554 MÁJ. VÉGE] No. 301 241 301. [Gyula vára, 1554 május vége.] Armpruster Kristóf biztos Mágochy Gáspár gyulai várkapitány beiktatásáról. Tárgyalása Váradon Zaberdin Mátyás püspökkel Gyula dolgában. Báthory András ?neglátogatása ecsedi várában. Mágochy Gáspár beiktatása gyulai várkapi­tánysági tisztjébe. Esküje. Kívánságai, melyek mellett várkapitányi tisztjét vállalta. A várban talált őrség számbavétele és fizetése. A gyulai uradalom jövedelme és kiadásai. A lázadóktól elvett jószágok. Miként osztották meg maguk közt jogtalanul a várbeli tisztek. A Mágochy Gáspár részére hátrahagyott utasítás néhány pontja. Etsi inprimis, secundum commissionem Regiae Maiestatis conveniendus Eperiesii erat Egregius dominus Georgius Wernherus, ac cum eo tractandum de pecuniae summa, quae militibus in Gywla elargienda erat, similiter et aliis negotiis, quia autem ipse praeter spem in Zempcz oppido mihi obviavit, intel­lectis meis relationibus a Maiestate Regia et Camera allatis, conventum est inter nos, ut ego procederem in incepto itinere seque effecturum, ut de rebus omnibus quamprimum ex Camera scribatur. Maturavi itaque profectionem meam et veni ad castrum Echied, in quo tunc erat Magnificus dominus Bathori, cui ea, quae mihi iniuncta et mandata erant exposui, ad quae ipse respondit se usque ad ultimam lineam vitae M ti s Regiae pro posse suo fideliter servire velle, in praesenti quoque negotio in quantum se sufficientia sua extenderit, daturum omnem operám, ne quid in eo exequendo praetermittatur, imo omnia pro voluntate Regiae M ti s componantur; verum in hoc magnam praebere diffi­cultatem penuria fidelium servorum Regiae Maiestatis, hoc potissimum tempore, quo plurinii infecti et contaminati sunt factione Petrowiana, ut etiam ii, qui fidelitatem ostentant, quasi coacti simulate hoc facere videantur, et nonnulli etiam suspicione vix careant. Itaque hanc esse suam sententiam (quia nemo ex superioribus partibus a M t e Regia ad subeundum officium in Gywlam missus est) altér priorum officialium in officio retineretur, dimisso altero, qui minus manere velit, cum bona moderatione et limitatione rerum omnium Regiae Maiestatis. Non ab re fore iudicabat etiam, quandoquidem ipse a familiari morbo suo nunc temporis gravius quam alias vexaretur, adeo, ut non possit excurrere quopiam, R mu s dominus Waradiensis, qui magna et polleret authoritate, et Gywla ei magis in vicinio esset, ad aliquas dies eo se conferret, et habita ibidem diligenti inquisitione super statu arcis et oppidi, necnon discordiis officialium, iniret tandem maturam et fructuosam consultationem, commodius succurri, ut possit necessitatibus illarum partium ; insufficientem enim censebat relationem aliorum ad immutationem tam arduarum rerum. Hanc sententiam Magnifici domini Bathori acceptavit B mu s dominus Waradiensis, in eamque pedibus ire visus est. Piacúit autem eidem domino episcopo, ut antequam ad Gywlam proficisce­remur, iterum ad dominum Bathori redirem eumque rogarem, ut aliquot idoneas personas ex familiaribus suis nobis adiungere velit, quibus cum emergentia ibi negotia discuti possint facilius, ut etiam certum numerum equitum eo mittere nobiscum ne gravaretur, 1 ut admoneret Nobiles comitatus Byhoriensis, ne illata damna anni praeteriti colonis partium illarum immediate ad M te m Regiam reiiciant et exercitui Suae M ti s ascribant, sed ex aliqua parte ipsi quoque supportent, cum exercitus eorum longe maiori numero milites Regiae M li s excesserit et maiora damna intulerint. 1 Hibásan így írva : ne gravamini. Gyulai oklevéltár.

Next

/
Thumbnails
Contents