Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

lacubus, fenetis, arundinetis, silvis, nemoribus, promontoriis, vallibus, praediis ac sitibus villarum praesentibus nominatim non expressorum ceterisque et aliis universis et singulis utilitatum integritatibus inter cursus metales et anti­quas limitationes praescriptarum possessionum vei aliquam ipsarum exeuntibus quovismodo vocitatis, quae alias Iohannis filii condam Ladizlai wayvodae, hominis scilicet sine heredum solatio decedentis praefuissent, ex eoque ad manus nostras regias, iuxta regni nostri praedicti consuetudinem forent devolutae, quibus eaedem per earum detentores a dudum possessae fuissent, ac omni eo iure, quo nostrae incumbit collationi et ad manus nostras regias modo prae­misso sunt devolutae, novae nostrae donationis titulo, praefato viro Magnifico Iohanni, filio Iohannis de Maroth Bano nostro Machoviensi, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus universis de manibus nostris regiis dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, habendas et possidendas, barum nostrarum testimonio literarum, salvo tamen iure alieno, praesentes dum nobis in specie reportatae fuerint in formám nostri privilegii redigi faciemus. Dátum Albe feria secunda proxima post festum Omnium sanctorum. Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Tertio. (Orsz. ltár. Budapest. Dl. 37587. Hártyán. Müncheni. Privilegiális alakban átírta Zsigmond király 1405 november 28-án ; ugyanott, Dl. 37588. sz. a. Magyar kivonata Göndöcs Benedektől, a Békésmegyei Évkönvv VII. köt. 80—81. 1. Még rövidebben korábban, a Magyar Tört. Emlékek Dipl. 33. köt. 44. 1.) 8. Buda, 1404 május 21. Zsigmond király az Aradi káptalannak. Rendeli, hogy Maróthi János macsói bánt iktassa be Gyula s a hozzátartozó jószágok birtokába. Sigismundus Dei gratia Rex Hungáriáé, Dalmatiae, Groatiae etc Mar­chioque Brandenburgensis etc Sacri Romani Imperii vicarius generális et regni Bohemiae gubernátor. Fidelibus suis Capitulo ecclesiae Orodiensis. Salutem et gratiam. Cum nos possessionem nostram Gywla vocatam in comitatibus Zarand et de Bekes habitam, quae alias Iohannis filii condam Ladislai wavwodae de Losonch, hominis absque heredis solatio decedentis fuisse perhibebatur, ad manus nostras regias rite devolutam, simulcum universis villis, tributis, iuribus patrona­tus ecclesiarum et aliis quibuslibet pertinentiis sub eisdem veris metis et antiquis limitationibus, quibus per ipsos Ladislaum wayvodam et Iohannem filium suum tenta fűit et possessa, viro Magnifico Iohanni filio Iohannis de Maroth Bano nostro Machoviensi, mediantibus aliis literis nostris exinde confectis, pro fidelibus eiusdem Iohannis Bani servitiis, novae nostrae donationis titulo, in perpetuum duxerimus conferendam velimusque ipsum in eius domínium statuifacere lege regni nostri requirente, pro eo fidelitati vestrae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Paulus filius Demetrii dicti Syketh de Fewenyes, vei Dyonisius filius Iohannis filii Abrahae, aut Stephanus filius Nicolai filii praedicti Abrahae de Gerla, sin Iohannes filius Nicolai de Erdeuhegh, seu Sebastianus de Aytos, sive Ladislaus filius Petri de Elek, neve Iohannes Literátus de Wassan, ceu Emericus dictus Buga de Apathy, aliis absentibus homo noster ad faciem dictae possessionis Gywla et suarum pertinentiarum, vicinis et commetaneis eiusdem universis illuc legitime convocatis et praesentibus accedendo, introducat praefatum Iohan-

Next

/
Thumbnails
Contents