Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Ioannes Dei gratia Rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc Marchio Moraviae ac Lusatiae et utriusque Slesiae Dux etc. Illustrissimo principi domino Alberto Marchioni Brandenburgensi, Prussiae, Pomeraniae, Jagerndorfiae, Stettensi et Cassubiae Duci etc. Amico nostro charissimo. Salutem et prosperorum sucessuum continuum incrementum. Illustrissime princeps amice noster charissime. Redditae sunt nobis literae Ill ma e Do. V ra e tertia Április Cracoviae datae, quibus ad nos seribit in commendationem Ill m i principis domini Georgii Mar­chionis Brandenburgensis, sui fratris pro Gywla et Huniad rogatque, ut omnem infestationem ab illis castris et subditis eius avertemus, donec controversia, quae nunc de regno isto sedaretur, quia et ipse dominus Marchio iussisset prae­fectis suis, ut neutram partém interim iuvarent, praestaturus tamdiu obse­quium eo magis, quod ipse dominus Marchio ratione illorum arcium esset addictus Ferdinando, quod fűit in causa, ut nunc quoque nihil ad nos seripserit. Pollicetur tandem Ill m a D. V r a se cum Ser m o domino rege Poloniae et eodem domino Georgio Marchione, fratre suo acturum, quo concordia inter nos et hostem nostrum sequi posset. Nos, Ill m e princeps, amicitiam et coniunctionem eiusdem et fratris eius domini Georgii Marchionis libenti animo amplectemur, dummodo Do. V ra e id velint et in hoc, quod a nobis optant non gravaremur, et si id sine magnó regni dignitatisque nostrae et subditorum nostrorum incommodo fieri posset. Nulla enim cupiditas nos impudit ad occupandas illas arces, neque aliquod in familiam Do. Vestrarum ódium, sed ipsa et protervia praefectorum, qui non modo nobis, ut Regi legitimo (quos saepe admonuimus) voluerunt parere, verum omnem hostilitatem et in personam Maiestatis nostrae, et nostros fideles exereuerunt. Nunc quoque ex Hunyad exercent, quod nobis admodum grave est. Hinc enim et plerique alii, ansam et exemplum caperent idem faciendi, decrevimus ergo omnino Dei auxilio regnum pacare et interno hoste purgare. Qui nemo unquam princeps mitius egerit in subditos, quam Nos, qui dissidio domestico multa passi sumus. Cum enim corpus regni nostri integrum sit, impossibile est illud lacerari vei dividi in neutralitatem sine magna clade, non enim regnum Hungáriáé divi­sum ducatus et alios principatus, ut multae provinciáé, sed est una et eadem res, quas debet integre caput sequi. Nolentes autem cogi debent, neque erat necesse, ut Ill mu s dominus Georgius Marchio mandasset suis praefectis, ut neutri obediant vei enim laedere nos, sed consulte agere voluisset mox post nostram coronationem, tanquam membrum regni nos pro Rege Hungáriáé recognoscere debuisset, nec erat necesse, ut victori tandem obsequium praestaret, quia dei optimi auxilio Nos Rex Hungáriáé et victores sumus, officium autem subditorum est, ut idem cum principe sentiant. Si itaque praefecti domini Marchionis ea fecissent, tot incommoda non fuissent subsequuta, neque domino Marchioni, qui sub ditione nostra eas arces habebat, conveniebat se aliquo vinculo hosti nostro astringere, cum praesertim videret regnum Hungáriáé nos habere verum et legitimum regem. Ea ergo, quae ex illis gravia et molesta acciderunt, cogerunt nos eas arces redigere in nostram potestatem et non modo illas, sed et omnes alias, qui similes in nos iniurias exereuerunt. Gratias autem agimus Ill ma e Do. V ra e quod una cum fratre suo, domino Georgio voluit adhibere curam concordiae inter nos et Ferdinandum. Id enim existimavimus non modo et intuitu nostri agere, sed et pro bono totius Septentrionis expositi diserimini. Nos quidem, ut Christianum principem decet, nunquam animum avertemus a concordia, cuius etiam voluntatis nunc sumus, honestis tamen conditionibus et salvo iure regni. Pro amore autem, quos nos tam Ill m a Do. Vestra, quam ipse dominus Marchio Geor­gius, fráter eius prosequitur, dabimus operám, ut vices rependamus ita, ut Illmae Gyulai oklevéltár. 11

Next

/
Thumbnails
Contents