Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

nov. 15. quod prefate possessiones Zubugya et Huzdow ad ipsos titulo iuris heredi­tarii pertinerent, propter quod ipsi easdem in seriem ipsius divisionis immi­scere presto essent et parati; dictus enim magister Laurentius ipsos et eos­dem fratres suos omnino prohibuisset ab immixtitione facienda ipsarum pos­sessionum in seriem divisionis prenotate. Dixerunt etiam iidem regii et nostri homines, quia preallegatus magister Laurentius non solum easdem duas possessiones Zubunya [így) et Huzdow, sed etiam alias particulas terre de aliis possessionibus eorumdem communibus occupasset et ad easdem usurpative applicasset, idcirco tam dicti fratres sui uterini, quam etiam prefati filii Jakow, qui de eisdem possessionibus optionem eligendi habere dinoscebantur, ad alias possessiones ipsorum in eodem comitatu existentes, pro exercenda ipsa divisione cum ipsis procedere nequivissent, propter premissum factum Laurentii supradicti. Quibus omnibus peractis, ipsi cum eisdem Andrea et Ladislao filiis Jakow, ac filiis Andree, octavo die dictarum octavarum reversi fuissent in dictum comitatum Zemliniensem, et universas possessiones ipsorum communes, predia, in ipso comitatu existentes, iidem Andreas et Ladislaus filii Jakow, in locis sessionalibus, fimatis, campestribus, terris arabilibus, fenilibus, silvis et molendinis, et aliis utilitatibus quocunque nomine voci­tatis, et possessiones ut premissum est decorantibus, ipsis et vicinorum ac commetaneorum * eorumdem presentibus, in equales duas partes. sub distinctione metarum infra declarandarum divisissent; qua divisione facta, una dimidietas ipsarum per prefatos Laurentium, Jakow et Michaelem electa, a plagis infra specificandis, in quibuslibet possessionibus et portio­nibus possessionariis similiter infra nominandis adiacens, eisdem filiis Andree et suis heredibus per ipsos statuta extitisset perpetuo possidenda, alia dimidietate earumdem dictis filiis Jakow et ipsorum successoribus remanente ; ita videlicet, quod possessionem ipsorum NOGMYHAL vocatam capitaneam, hoc modo divisissent: quod una pars platee maioris ipsius ville a parte septemtrionali existens, simul cum dimidietate patronatus ecclesie beate virginis in eadem fundate, ac recta dimidietate ville seu possessionis Thopula vocate cum duabus partibus piatearum, dictis filiis Andree et ipsorum heredibus, alie vero dimidietates platee maioris et ville Thopula a plaga meridionali adiacentes, cum reliqua dimidietate patrona­így ; hibásan vicinis ac commctaneis helyett.

Next

/
Thumbnails
Contents