Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
tus ecclesie beate virginis, annotatis filiis Jakow et suis heredibus, item una dimidietas vici seu platee THOTHMYHAL nominate, iuxta fluvium Laburchwyze existentis, ad ambas lineas a dicta plaga septemtrionali et a parte ipsius ecclesie adiacens, prelibatis filiis Andree, reliqua vero dimidietas, similiter ad utrasque lineas se extendens et a plaga meridionali existens, eisdem filiis Jakow et ipsorum heredibus perhempnali iure cessissent possidende. Mete autem ipsius maioris platee et ville THOPULA, ut iidem regii et nostri homines nobis retulerunt, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit in foribus ipsius ecclesie, et abhinc versus plagam occidentalem procedendo, venit ad unam metam terream, quendam lapidem in se habentem; adhuc ad dictam plagam currendo ad spatium iactus unius lapidis, reflectitur ad plagam septemtrionalem, et currendo per exiguum spatium, iterum regirat ad dictam plagam occidentalem, et in eadem magna piatea currendo, transit per macella que in medio eiusdem ville sunt situata; adhuc in eadem magna piatea currendo versus predictam plagam, ac de ipsa villa exeundo, in eadem magna via currendo satis per magnum spatium, iungit villám Thupula prenotatam, et ipsam villám directe transeundo et etiam in via prenotata satis per largum spatium currendo, venit ad metas possessionis magnifici viri Mykch bani Pazdych vocate, et ibi terminantur. Item possessio PETROUCH nuncupata, sub ambitu et circuitu metarum eiusdem capitanee possessionis Nogmyhal a plaga septemtrionali adiacens, facta ipsa divisione, cum omni integritate sui iuris ac sub metis infra declarandis, cessisset in ius et proprietatem memoratorum filiorum Andree et suorum heredum, similiter perpetuo possidenda. Mete autem ipsius possessionis Petrouch, quibus a dicta possessione Nogmyhal separatur, sicut iamdicti regii et nostri homines expresserunt, taliter progrediuntur: prima enim meta incipit a plaga orientali secus fluvium Laburch, ubi est quoddam stagnum Fizezthow nominatum, circa quod est una meta terrea; abhinc circuendo versus plagam occidentalem, et in terra arabili per continuas metas transeundo, iungit unam stratam qua itur de ipsa villa Thopula in villám Petrouch prenotatam, iuxta quam est una meta terrea; adhuc ad eandem plagam currendo, cadit in fluvium Dwsawyze vocatum, in portu cuius est una meta terrea, ubi ipsum fluvium directe transeundo, iungit metas dicte possessionis Pazdych; abhinc reflectendo ad plagam