Iványi Béla: Eperjes szabad királyi város levéltára. 1245-1526. (Szeged, 1932. Acta litterarum ac scientiarum Reg. Universitatis Hung. Francisco-Iosephinae. Sectio iuridico-politica. Tom. 2.)
loqueretur cum honore. Mox prefatus condam Andreas literátus surgendo prefatam cambucam ferrcam cum furore arripiendo, salivisset ante mensam, quam si non prefatus Anthonius Pocharnock tam celeriter arrepisset et de manibus suis ewulsisset, unum ex ipsis profecto nece miserabili interemisset, deinde prefatus condam Andreas literátus ad puerum suum profugens, predictam frameam et clipeum arripendo, videns hoc prefatus Gregorius Zalay predictam frameam et clipeum etiam ex manibus suis aufferens, tandem eandem Andreám literatum de predicta domo propter bonum pacis extrusissent et postea prefati homines regie maiestatis surgentes ad domum prefati Benedicti literati iurati civis accessissent, rogantes iamfatum Benedictum literatum, quod portám et ianuam domus sue facérét claudere, quia neforte veniret post eos idem condam Andreas literátus et inter ipsos maiorem discordiam facérét. Tandem vero nőn post multum spatium temporis inter horas videlicet octavam et nonam noctis tempore, prefatus condam Andreas literátus, iterum manibus armatis et potentiarie vituperando ad domum memorati Benedicti literati irruens super portám et ianuam evaginato gladio validis ictibus secando dixisset, quod exirent bestie, quia aut sibi, aut ipsis mori opportet, quibus auditis prefati homines regie maestatis, quod prenominatus condam Andreas literátus ipsos huiusmodi verbis illicitis et vituperiosis pertractaret, volentes ad eum exire, sed prefatus Benedictus literátus iuratus civis et hospes ipsorum eos exire non permisisset, rogantes dicti homines regie maiestatis antendictum literatum, ut eos extramitteret aut eos defenderet, quia esset ipsis contra honorem, quid ipse Andreas literátus ageret super eos. Tunc prefatus Benedictus literátus locutus fuisset ipsis hominibus regie maiestatis, ut ipsi essent in liberam civitatem et si ipsis aliquid iniustum esset, in civitatem esset iudex, qui ipsis iudicium et iustitiam facérét et tandem ipsi homines regie maiestatis, mox omnia premissa acta potenciaria per prefatum condam Andreám literatum patrata et commissa prefato iudici per hospitem eorum, qui per portám domus sue posteriorem exivisset renuncciassent. Mox iudex convocans certos iuratos suos et familiares civitatis accensis facibus ante domum dicti Benedicti literati accessissent, ibique prefatum condam Andreám literatum in ewidentiam facti reperiendo, predictam portám et