Iványi Béla: Eperjes szabad királyi város levéltára. 1245-1526. (Szeged, 1932. Acta litterarum ac scientiarum Reg. Universitatis Hung. Francisco-Iosephinae. Sectio iuridico-politica. Tom. 2.)
ianuam creberimis ictibus secare et ibi eundem ad instantiam et ad postulationem prefatorum hominum regie maiestatis neonon hospitis ipsorum captivassent captivatumque eundem in carcerem ducere et portare fecissent. Altéra autem die prefati homines regie maiestatis cum hospite ipsorum ad pretorium predicte civitatis, ubi prefati iudex et iurati cives insimul congregati extitissent, accessissent, ibique ab eisdem iudice et iuratis civibus postulando ex parte memorati Andree literati ipsis in premissis iuris equitatem iustitieque complementum elargirL Audientes hoc prefati iudex et iurati cives consultantes insimul, quid exinde essent íacturi, volebant ipsis hominibus regie maiestatis ulteriorem terminum dare et aSsignare, sed tamen ipsi homines regie maiestatis nullum terminum expectare voluissent, dixissentque, quod ipsi nullum terminum expectare possent neque vellent, quia ipsi essent occupati in servitiis regie maiestatis, allegantes preterea, quod si facere noluissent esset iudicium, quod prefati iudex et iurati ipsum Andreám literatum ad invadendum eos armatis manibus noctis tempore subordinassent, quod regie maiestati super ipsos conquerere voluissent. Videns prefati iudex et iurati cives, quod in hoc aliud facere minimé possent, mox prefatum condam Andreám literatum ad prefatum pretorium predicte civitatis ducere et portare fecissent, ibique prefati homines regie maiestatis omnia premissa acta potentiaria, per prefatum condam Andreám literatum super eos patrata et commissa, contra prefatum condam Andreám literatum facie ad faciem allegassent, quam quidem allegationem et premissam causam per prefatum Andreám literatum mceptam sic facta fore cum probabilibus documentis videlicet cum hospitibus ipsorum et cum ceteris, qui tunc interfuissent, qualiter prefatus condam Andreas literátus in prima et secunde die egisset et quod etiam ad hospitium ipsorum manibus armatis et potentiarie accessisset et ibi portám et ianuam secasset violenter super ipsos intrare voluisset approbare assumpserunt, quibus auditis prefatus condam Andreas literátus nil in premissis negasset, sed solus omnia premissa per ipsum, ut preíertur, patrata et poíencialiter commissa, specialiter recognovisset, sic facte fore, ut premissa est. Et ideo prefati iudex et iurati cives de Eperies tanquam veri et iusti iudices ad actionem et postulationem stricti iudicíi per procuratorem prefatorum hominum re-