Iványi Béla: Eperjes szabad királyi város levéltára. 1245-1526. (Szeged, 1932. Acta litterarum ac scientiarum Reg. Universitatis Hung. Francisco-Iosephinae. Sectio iuridico-politica. Tom. 2.)

„Imprimis ad fraternitatem matris misericordie claustri civitatis huius fl. VII, — Solutio facta est, — qui expendi debent ad illas candelas septem, quo ibidem servantur, quas quidem candelas VII de anno ad annum faciendas, quousque prefata pecunia duraverit, commisit honeste domine Sophie conthorali sue legitime. Item ad imaginem lapideam sicut itur ad Sowar penes pe­dagium fl. V vei VI, quod quatuor partes collaterales vei acies renovari debeant. Ad fraternitatem sartorum ceram pro fl. 1. — Solvit. Domino Martino Corschner fl. 1 pro missis animarum le­gendis, — solvit. Monachis ad Sowar fl. III, uti Deum pro ioso exorarent, — solvit. Monachis hic in civitate moram habentibus etiam fl. 1, pro una tricesima legenda, — solvit. Dominis cappellanis penes ecclesiam civitatis huius pa­rochialem fl. III pro una tricesima decantanda, — solvit. Ad altare sancte Kkatherine, quod pellifices tenent fl. VI, — soluti sunt. Martino nepoti suo si et in quantum sacerdos efficietur fl. X. — Soluti sunt eidem. Interim autem certos libellos studii causa ei per dominam Sophiam conthoralem suam de prefata pecunia pro flo­renis scilicet duobus emi debent. Hii fl. II eidem per do­minos in pretorio soluti sunt. Postremo omnia alia bona sua mobilia et immobilia quibus cunque censentur nominibus legavit conthorali sue So­phie tenenda, habenda et possidenda, non obstante con­tradictione quorumcunque. Preterea ultima voluntate sua et ad conscientiam suam fassus est, si filio suo Jacobo tam de bonis hereditariis paternis quam maternis, necnon fratrum et sororum omnibus módis contentum reddidisse, que quidem satis­factio in matricam sew librum civitatis huius esset in­serta. Nichilominus tamen ex bona ipsius voluntate eidem filio suo Jacobo legavit tunicam suam quottidia­nam et mitram suam novam marduream. Similiter flor.-

Next

/
Thumbnails
Contents