Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
toris inibi celebranda. Propter quod vtile credimus, quod tu ad eundem regem aliquos Nuncios tuos mittas, vt sciat suam et super huiusmodi negociis voluntatem. Et si ipse rex ad fauorem et auxilium ipsius Nicolai per mendosas et fallaces eius astucias foret forsitan inclinatus , seu potius inquinalus, procura omnibus viis et modis, quod idem rex ab omni auxilio et fauore Nicolao prestando prefato, sicut honori et statui suo regio expedit, prorsus abstineat, et ab omni amicitia , confederatione, vnione, vel liga vnila vel vnienda , cum ipso se gentemque suam retrahat, ipsumque tam fallacem virum, qui non ad ipsius Regis honorem, sed ad sua feda et turpia commoda inhiat et anhelat, omnino abigat et repellat. Vt autem ipsius Nicolai erga te, honorem tuum percipias animum, et affectum, copiam cuiusdam Iitere, quam ipse nobis transmisit, mittimus tibi presentibus interclusam. Dalum Auennione VII. Idus Decembris , Pontificatus nostri anno VI. (M-o CCCXLVII. Decembris Vll-a.) E collectione Epistolar. Nicolai Ti'il)nni Romani. Hic Nicolaus Roma exactus, per Car^/um IV. Pragam, vrhem id temporis imperatoriam , excitus, rationemque suae vsurpationis reddere iussus, dupplici epistola exposuit: se Henrici VU.i I.np. quum Romae moraretur, e matre ciuili genitum, vaticinio cuiusdam Eremitae ad imperium romanum, Ecclesiamque Romanam restaurandam coelitus destinatum. Carolus Imperator rationibus eius conuulsis turbarum architectum carceribus compegit A. 1350. Ihidem. XXVI. ldem Clemens Stephanum Duscianum, Seruiae regem , ad vnionem Ecclesiae Catholicae aspirantem^ animat et hortatur. A. 1347 Clemens Episcopus Seruus Seruorum Dei Ma-